Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Exodus 35


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.2 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”.
4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:
5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,5 "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,
6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,6 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,7 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae
8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,8 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,
11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;
12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;
13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;
14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;
19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.
20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,20 Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,
21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,21 et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.
22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,
24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.
25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,25 Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,30 Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;
31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,
33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.
35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.