Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Exodus 25


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,
4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,
6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,
7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.
9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.
Sicque facietis illud :
9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum
12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;
14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;
15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,
19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.
22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.
22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.
25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.
26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.
29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.
35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.