| 1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : | 1 POI il re Assuero impose un tributo alla terra ed alle isole del mare. |
| 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : | 2 Ora, quant’è a tutti i fatti della sua potenza e forza; e alla dichiarazione della grandezza di Mardocheo, della quale quel re l’ingrandì; queste cose non son esse scritte nel libro delle Croniche dei re di Media e di Persia? |
3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
| 3 Perciocchè Mardocheo Giudeo fu la seconda persona dopo il re Assuero, e grande appo i Giudei, e grato alla moltitudine de’ suoi fratelli, procacciando il bene del suo popolo, e parlando amorevolmente a tutto il suo legnaggio |
| 4 Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. | |
| 5 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. | |
| 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. | |
| 7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman. | |
| 8 Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. | |
| 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : | |
| 10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. | |
| 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : | |
| 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. | |
| 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël. | |