Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.1 Porro filiis Aaron hae partiones erant.
Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,
8 tertia Harim, quarta Seorim,8 tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Maiman,9 quinta Melchia, sexta Miamin,
10 septima Accos, octava Abia,10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Jesua, decima Sechenia,11 nona Iesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,
14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,15 septima decima Hezir, octava decima Aphses,
16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,
17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.
23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;
25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.
26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.
27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.
28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis, Jerameel.29 Filius vero Cis Ierameel;
30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth.
Isti filii Levi secundum familias suas.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.