Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 16


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.1 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
3 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :4 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel:
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :5 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret,
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
6 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :7 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius:
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :
notas facite in populis adinventiones ejus.
8 “ Confitemini Domino, invocate nomen eius,
notas facite in populis opera eius.
9 Cantate ei, et psallite ei,
et narrate omnia mirabilia ejus.
9 Canite ei et psallite
et narrate omnia mirabilia eius.
10 Laudate nomen sanctum ejus :
lætetur cor quærentium Dominum.
10 Laudate nomen sanctum eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
11 Quaerite Dominum et virtutem eius,
quaerite faciem eius semper.
12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;
signorum illius, et judiciorum oris ejus,
12 Recordamini mirabilium eius, quae fecit,
signorum illius et iudiciorum oris eius,
13 semen Israël servi ejus,
filii Jacob electi ejus.
13 semen Israel, servi eius,
filii Iacob, electi illius.
14 Ipse Dominus Deus noster :
in universa terra judicia ejus.
14 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
15 Recordamini in sempiternum pacti ejus :
sermonis quem præcepit in mille generationes,
15 Recordamini in sempiternum pacti eius,
sermonis, quem praecepit in mille generationes,
16 quem pepigit cum Abraham,
et juramenti illius cum Isaac.
16 pacti, quod pepigit cum Abraham,
et iuramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Jacob in præceptum,
et Israël in pactum sempiternum,
17 Et constituit illud Iacob in praeceptum
et Israel in pactum sempiternum
18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae”,
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni ejus.
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni in ea.
20 Et transierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
20 Et transierunt de gente in gentem
et de regno ad populum alterum;
21 Non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpavit pro eis reges.
21 non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpuit pro eis reges:
22 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
22 “Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari”.
23 Cantate Domino omnis terra ;
annuntiate ex die in diem salutare ejus :
23 Canite Domino, omnis terra,
annuntiate ex die in diem salutare eius.
24 narrate in gentibus gloriam ejus ;
in cunctis populis mirabilia ejus.
24 Narrate in gentibus gloriam eius,
in cunctis populis mirabilia illius.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.
25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis
et horribilis super omnes deos;
26 Omnes enim dii populorum idola :
Dominus autem cælos fecit.
26 omnes enim dii populorum inania,
Dominus autem caelos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo :
fortitudo et gaudium in loco ejus.
27 Magnificentia et pulchritudo coram eo,
fortitudo et gaudium in loco eius.
28 Afferte Domino, familiæ populorum :
afferte Domino gloriam et imperium.
28 Afferte Domino, familiae populorum
afferte Domino gloriam et imperium;
29 Date Domino gloriam ;
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus :
et adorate Dominum in decore sancto.
29 date Domino gloriam nominis eius,
levate oblationem et venite in conspectu eius
et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra :
ipse enim fundavit orbem immobilem.
30 Commoveatur a facie illius omnis terra;
ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
31 Laetentur caeli, et exsultet terra,
et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”.
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
32 Tonet mare et plenitudo eius,
exsultent agri et omnia, quae in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :
quia venit judicare terram.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino,
quia venit iudicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia eius.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus :
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.
35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo
et exsultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israël,
ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
36 Benedictus Dominus, Deus Israel,
ab aeterno usque in aeternum” ”.
Et dixit omnis populus: “ Amen! ” et “ Laus Domino! ”.
37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.37 Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum.
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “ Quoniam in aeternum misericordia eius ”.
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.