Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 16


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.1 ויביאו את ארון האלהים ויציגו אתו בתוך האהל אשר נטה לו דויד ויקריבו עלות ושלמים לפני האלהים
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.2 ויכל דויד מהעלות העלה והשלמים ויברך את העם בשם יהוה
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
3 ויחלק לכל איש ישראל מאיש ועד אשה לאיש ככר לחם ואשפר ואשישה
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :4 ויתן לפני ארון יהוה מן הלוים משרתים ולהזכיר ולהודות ולהלל ליהוה אלהי ישראל
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :5 אסף הראש ומשנהו זכריה יעיאל ושמירמות ויחיאל ומתתיה ואליאב ובניהו ועבד אדם ויעיאל בכלי נבלים ובכנרות ואסף במצלתים משמיע
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
6 ובניהו ויחזיאל הכהנים בחצצרות תמיד לפני ארון ברית האלהים
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :7 ביום ההוא אז נתן דויד בראש להדות ליהוה ביד אסף ואחיו
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :
notas facite in populis adinventiones ejus.
8 הודו ליהוה קראו בשמו הודיעו בעמים עלילתיו
9 Cantate ei, et psallite ei,
et narrate omnia mirabilia ejus.
9 שירו לו זמרו לו שיחו בכל נפלאתיו
10 Laudate nomen sanctum ejus :
lætetur cor quærentium Dominum.
10 התהללו בשם קדשו ישמח לב מבקשי יהוה
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
11 דרשו יהוה ועזו בקשו פניו תמיד
12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;
signorum illius, et judiciorum oris ejus,
12 זכרו נפלאתיו אשר עשה מפתיו ומשפטי פיהו
13 semen Israël servi ejus,
filii Jacob electi ejus.
13 זרע ישראל עבדו בני יעקב בחיריו
14 Ipse Dominus Deus noster :
in universa terra judicia ejus.
14 הוא יהוה אלהינו בכל הארץ משפטיו
15 Recordamini in sempiternum pacti ejus :
sermonis quem præcepit in mille generationes,
15 זכרו לעולם בריתו דבר צוה לאלף דור
16 quem pepigit cum Abraham,
et juramenti illius cum Isaac.
16 אשר כרת את אברהם ושבועתו ליצחק
17 Et constituit illud Jacob in præceptum,
et Israël in pactum sempiternum,
17 ויעמידה ליעקב לחק לישראל ברית עולם
18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
18 לאמר לך אתן ארץ כנען חבל נחלתכם
19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni ejus.
19 בהיותכם מתי מספר כמעט וגרים בה
20 Et transierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
20 ויתהלכו מגוי אל גוי ומממלכה אל עם אחר
21 Non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpavit pro eis reges.
21 לא הניח לאיש לעשקם ויוכח עליהם מלכים
22 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
22 אל תגעו במשיחי ובנביאי אל תרעו
23 Cantate Domino omnis terra ;
annuntiate ex die in diem salutare ejus :
23 שירו ליהוה כל הארץ בשרו מיום אל יום ישועתו
24 narrate in gentibus gloriam ejus ;
in cunctis populis mirabilia ejus.
24 ספרו בגוים את כבודו בכל העמים נפלאתיו
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.
25 כי גדול יהוה ומהלל מאד ונורא הוא על כל אלהים
26 Omnes enim dii populorum idola :
Dominus autem cælos fecit.
26 כי כל אלהי העמים אלילים ויהוה שמים עשה
27 Confessio et magnificentia coram eo :
fortitudo et gaudium in loco ejus.
27 הוד והדר לפניו עז וחדוה במקמו
28 Afferte Domino, familiæ populorum :
afferte Domino gloriam et imperium.
28 הבו ליהוה משפחות עמים הבו ליהוה כבוד ועז
29 Date Domino gloriam ;
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus :
et adorate Dominum in decore sancto.
29 הבו ליהוה כבוד שמו שאו מנחה ובאו לפניו השתחוו ליהוה בהדרת קדש
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra :
ipse enim fundavit orbem immobilem.
30 חילו מלפניו כל הארץ אף תכון תבל בל תמוט
31 Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
31 ישמחו השמים ותגל הארץ ויאמרו בגוים יהוה מלך
32 Tonet mare et plenitudo ejus ;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
32 ירעם הים ומלואו יעלץ השדה וכל אשר בו
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :
quia venit judicare terram.
33 אז ירננו עצי היער מלפני יהוה כי בא לשפוט את הארץ
34 Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
34 הודו ליהוה כי טוב כי לעולם חסדו
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus :
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.
35 ואמרו הושיענו אלהי ישענו וקבצנו והצילנו מן הגוים להדות לשם קדשך להשתבח בתהלתך
36 Benedictus Dominus Deus Israël,
ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
36 ברוך יהוה אלהי ישראל מן העולם ועד העלם ויאמרו כל העם אמן והלל ליהוה
37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.37 ויעזב שם לפני ארון ברית יהוה לאסף ולאחיו לשרת לפני הארון תמיד לדבר יום ביומו
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;38 ועבד אדם ואחיהם ששים ושמונה ועבד אדם בן ידיתון וחסה לשערים
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,39 ואת צדוק הכהן ואחיו הכהנים לפני משכן יהוה בבמה אשר בגבעון
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.40 להעלות עלות ליהוה על מזבח העלה תמיד לבקר ולערב ולכל הכתוב בתורת יהוה אשר צוה על ישראל
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.41 ועמהם הימן וידותון ושאר הברורים אשר נקבו בשמות להדות ליהוה כי לעולם חסדו
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.42 ועמהם הימן וידותון חצצרות ומצלתים למשמיעים וכלי שיר האלהים ובני ידותון לשער
43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.43 וילכו כל העם איש לביתו ויסב דויד לברך את ביתו