Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 15
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ויען אליפז התימני ויאמר | 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: |
2 החכם יענה דעת רוח וימלא קדים בטנו | 2 “ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? |
3 הוכח בדבר לא יסכון ומלים לא יועיל בם | 3 Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? |
4 אף אתה תפר יראה ותגרע שיחה לפני אל | 4 Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo. |
5 כי יאלף עונך פיך ותבחר לשון ערומים | 5 Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum. |
6 ירשיעך פיך ולא אני ושפתיך יענו בך | 6 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. |
7 הראישון אדם תולד ולפני גבעות חוללת | 7 Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? |
8 הבסוד אלוה תשמע ותגרע אליך חכמה | 8 Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? |
9 מה ידעת ולא נדע תבין ולא עמנו הוא | 9 Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus? |
10 גם שב גם ישיש בנו כביר מאביך ימים | 10 Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. |
11 המעט ממך תנחמות אל ודבר לאט עמך | 11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? |
12 מה יקחך לבך ומה ירזמון עיניך | 12 Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos? |
13 כי תשיב אל אל רוחך והצאת מפיך מלין | 13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? |
14 מה אנוש כי יזכה וכי יצדק ילוד אשה | 14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? |
15 הן בקדשו לא יאמין ושמים לא זכו בעיניו | 15 Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; |
16 אף כי נתעב ונאלח איש שתה כמים עולה | 16 quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. |
17 אחוך שמע לי וזה חזיתי ואספרה | 17 Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, |
18 אשר חכמים יגידו ולא כחדו מאבותם | 18 quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: |
19 להם לבדם נתנה הארץ ולא עבר זר בתוכם | 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. |
20 כל ימי רשע הוא מתחולל ומספר שנים נצפנו לעריץ | 20 Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. |
21 קול פחדים באזניו בשלום שודד יבואנו | 21 Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. |
22 לא יאמין שוב מני חשך וצפו הוא אלי חרב | 22 Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. |
23 נדד הוא ללחם איה ידע כי נכון בידו יום חשך | 23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. |
24 יבעתהו צר ומצוקה תתקפהו כמלך עתיד לכידור | 24 Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. |
25 כי נטה אל אל ידו ואל שדי יתגבר | 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. |
26 ירוץ אליו בצואר בעבי גבי מגניו | 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. |
27 כי כסה פניו בחלבו ויעש פימה עלי כסל | 27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. |
28 וישכון ערים נכחדות בתים לא ישבו למו אשר התעתדו לגלים | 28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. |
29 לא יעשר ולא יקום חילו ולא יטה לארץ מנלם | 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. |
30 לא יסור מני חשך ינקתו תיבש שלהבת ויסור ברוח פיו | 30 Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. |
31 אל יאמן בשו נתעה כי שוא תהיה תמורתו | 31 Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. |
32 בלא יומו תמלא וכפתו לא רעננה | 32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. |
33 יחמס כגפן בסרו וישלך כזית נצתו | 33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. |
34 כי עדת חנף גלמוד ואש אכלה אהלי שחד | 34 Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. |
35 הרה עמל וילד און ובטנם תכין מרמה | 35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos. |