Hebraeos 3
12345678910111213
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : | 1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : |
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. | 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. |
3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. | 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. |
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est. | 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est. |
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant : | 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant : |
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. | 6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. |
7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, | 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis, |
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, | 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, |
9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea | 9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea |
10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, | 10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, |
11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. | 11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. |
12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : | 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : |
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. | 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. |
14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. | 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. |
15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. | 15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. |
16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. | 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. |
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? | 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? |
18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? | 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? |
19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. | 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. |