Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Hebraeos 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus:
“ Hodie, si vocem eius audieritis,
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto,
9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione
et viderunt opera mea
10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.11 sicut icut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ”.
12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,
15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.15 dum dicitur:
“ Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.