Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Hebraeos 3


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :1 לכן אחי הקדושים חברים לקריאה של מעלה הביטו אל השליח וכהן הודיתנו הגדול אל המשיח ישוע
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.2 אשר הוא נאמן לעשהו כמו גם משה בכל ביתו
3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.3 כי כבוד גדול ממשה נחל זה כאשר בנה הבית חשוב יותר מן הבית
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.4 כי כל בית יש לו בנה אבל בונה כל הוא האלהים
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :5 והן משה נאמן בכל ביתו כעבד לעדות העמדות להאמר
6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
6 אבל המשיח הוא הבן על ביתו ואנחנו ביתו אם נחזיק בבטחון ובתהלת התקוה ולא נרפנה עד הקץ
7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,7 לכן כמאמר רוח הקדש היום אם בקלו תשמעו
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,8 אל תקשו לבבכם כמריבה כיום מסה במדבר
9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea9 אשר נסוני אבותיכם בחנוני גם ראו פעלי ארבעים שנה
10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,10 לכן אקוט בדור ואמר עם תעי לבב הם והם לא ידעו דרכי
11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.11 אשר נשבעתי באפי אם יבאון אל מנוחתי
12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :12 ראו עתה אחי פן יש באחד מכם לב רע וחסר אמונה לסור מאלהים חיים
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.13 אך הוכח תוכיחו איש את רעהו יום יום עד שיקרא היום למען אשר לא יקשה איש מכם את לבו במדוחי פשע
14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.14 כי נתחברנו למשיח אם נחזיק בראשית הבטחה ולא נרפנה עד הקץ
15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.15 כאשר נאמר היום אם בקלו תשמעו אל תקשו לבבכם כמריבה
16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.16 מי אפוא אלה אשר שמעו ויריבו הלא כל יצאי מצרים ביד משה
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?17 ובמי התקוטט ארבעים שנה הלא בחטאים אשר נפלו פגריהם במדבר
18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?18 ולמי נשבע לבלתי בא אל מנוחתו אם לא לסוררים
19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.19 ואנחנו ראים כי לא יכלו לבוא על אשר לא האמינו