Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

I Timotheum 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.1 Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
4 suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?5 — si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C,
6 Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.6 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;
13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :14 Haec tibi scribo sperans venire ad te cito;
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mumdo,
assumptus est in gloria.