Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Galatas 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugoservitutis detineri.
2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini,Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.3 Testificor autem rursum omni hominicircumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.4 Evacuati estisa Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.5 Nos enim Spiritu exfide spem iustitiae exspectamus.
6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquidvalet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.8 Haec persuasionon est ex eo, qui vocat vos.
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.10 Egoconfido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos,portabit iudicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.11 Ego autem, fratres, si circumcisionemadhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalumcrucis.
12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem inoccasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicutteipsum.
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicemconsumamini!
16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haecenim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.18 Quod siSpiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,19 Manifesta autem sunt opera carnis, quaesunt fornicatio, immunditia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,20 idolorum servitus, veneficia,inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicutpraedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,22 Fructusautem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,fides,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.24 Qui autemsunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.25 Sivivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, inviceminvidentes.