Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 16


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.1 واما من جهة الجمع لاجل القديسين فكما اوصيت كنائس غلاطية هكذا افعلوا انتم ايضا.
2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.2 في كل اول اسبوع ليضع كل واحد منكم عنده. خازنا ما تيسر حتى اذا جئت لا يكون جمع حينئذ.
3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.3 ومتى حضرت فالذين تستحسنونهم أرسلهم برسائل ليحملوا احسانكم الى اورشليم.
4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
4 وان كان يستحق ان اذهب انا ايضا فسيذهبون معي.
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.5 وسأجيء اليكم متى اجتزت بمكدونية. لاني اجتاز بمكدونية.
6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.6 وربما امكث عندكم او اشتي ايضا لكي تشيعوني الى حيثما اذهب.
7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.7 لاني لست اريد الآن ان اراكم في العبور لاني ارجو ان امكث عندكم زمانا ان أذن الرب.
8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.8 ولكنني امكث في افسس الى يوم الخمسين.
9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
9 لانه قد انفتح لي باب عظيم فعال ويوجد معاندون كثيرون
10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.10 ثم ان أتى تيموثاوس فانظروا ان يكون عندكم بلا خوف. لانه يعمل عمل الرب كما انا ايضا.
11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.11 فلا يحتقره احد بل شيعوه بسلام ليأتي اليّ لاني انتظره مع الاخوة.
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.12 واما من جهة أبلوس الاخ فطلبت اليه كثيرا ان يأتي اليكم مع الاخوة ولم تكن له ارادة البتة ان يأتي الآن. ولكنه سيأتي متى توفق الوقت
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.13 اسهروا. اثبتوا في الايمان. كونوا رجالا. تقووا.
14 Omnia vestra in caritate fiant.14 لتصر كل اموركم في محبة
15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :15 واطلب اليكم ايها الاخوة. انتم تعرفون بيت استفاناس انهم باكورة اخائية وقد رتبوا انفسهم لخدمة القديسين.
16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.16 كي تخضعوا انتم ايضا لمثل هؤلاء وكل من يعمل معهم ويتعب.
17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :17 ثم اني افرح بمجيء استفاناس وفرتوناتوس واخائيكوس لان نقصانكم هؤلاء قد جبروه
18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
18 اذ اراحوا روحي وروحكم. فاعرفوا مثل هؤلاء
19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.19 تسلم عليكم كنائس اسيا. يسلم عليكم في الرب كثيرا اكيلا وبريسكلا مع الكنيسة التي في بيتهما.
20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.20 يسلم عليكم الاخوة اجمعون. سلموا بعضكم على بعض بقبلة مقدسة
21 Salutatio, mea manu Pauli.21 السلام بيدي انا بولس.
22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.22 ان كان احد لا يحب الرب يسوع المسيح فليكن اناثيما. ماران اثا.
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.23 نعمة الرب يسوع المسيح معكم.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.24 محبتي مع جميعكم في المسيح يسوع. آمين