Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 16


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.1 ועל דבר קבוץ התרומות לעזרת הקדושים כאשר תקנתי לקהלות אשר בגלטיא כן תעשו גם אתם
2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.2 בכל אחד בשבת יניח אצלו איש איש מכם ויאצר את אשר עלה בידו למען אשר בבאי לא יקבץ עוד
3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.3 ואני בבאי את אשר תמצאו נאמנים עם אגרות אשלח אתם להביא את נדבתכם לירושלים
4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
4 ואם שוה הטרח שגם אנכי אלך שמה אתי ילכו
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.5 ואני אבא אליכם אחרי עברי את מקדוניא כי את מקדוניא אעברה
6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.6 ואולי אשב עמכם ימים אחדים או כל ימי הסתו למען תלוני אל אשר אלך שמה
7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.7 כי כעת אין רצוני לראתכם אך בעברי כי אקוה לשבת אצלכם זמן מה אם ירצה יהוה
8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.8 אבל אשב באפסוס עד חג השבועות
9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
9 כי נפתח לי פתח גדול ורב פעלים ורבים המתקוממים
10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.10 וכי יבוא אליכם טימותיוס ראו נא שיהיה עמכם בלי פחד כי מלאכת יהוה הוא עשה כמו גם אני
11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.11 על כן איש אל יבז אתו אך שלחהו בשלום למען יבא אלי כי אחכה לו עם האחים
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.12 ואפולוס האח הנה פצרתי בו לבוא אליכם עם האחים אך לא היה ברצונו לבוא עתה אמנם בוא יבוא במצאו עת נכונה
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.13 שקדו ועמדו באמונה התאששו והתחזקו
14 Omnia vestra in caritate fiant.14 וכל דבריכם יעשו באהבה
15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :15 ואבקשה מכם אחי הלא ידעתם את בית אסטפנוס שהוא ראשית אכיא ויתנו את נפשם לשרות הקדשים
16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.16 לכן הכנעו גם אתם מפני אנשים כאלה ומפני כל אשר יעבד עמהם ויעמלו
17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :17 והנני שמח בביאת אסטפנוס ופרטונטוס ואכיקוס כי המה מלאו את אשר חסרתי אתכם
18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
18 ויניחו את רוחי ואת רוחכם על כן הכירו אנשים כאלה
19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.19 הקהלות אשר באסיא שאלות לשלומכם עקילס ופריסקלא וגם הקהלה אשר בביתם מרבים לשאל לשלומכם באדנינו
20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.20 האחים כלם שאלים לשלומכם שאלו לשלום איש את רעהו בנשקה הקדושה
21 Salutatio, mea manu Pauli.21 שאלת שלומכם בידי אני פולוס
22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.22 מי שלא יאהב את האדון ישוע המשיח יחרם מרן אתא
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.23 חסד ישוע המשיח אדנינו יהי עמכם
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.24 ואהבתי את כלכם במשיח ישוע אמן