Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 16


font
VULGATANOVA VULGATA
1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiisGalatiae, ita et vos facite.
2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud seponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectaefiant.
3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittamperferre gratiam vestram in Ierusalem;
4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam,mecum ibunt.
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis,quocumque iero.
7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim mealiquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.8 Permanebo autemEphesi usque ad Pentecosten;
9 Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax,et adversarii multi.
10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sitapud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;
11 Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.11 ne quis ergo illumspernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cumfratribus.
12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cumfratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum eiopportunum fuerit.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
14 Omnia vestra in caritate fiant.14 omnia vestra incaritate fiant.
15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniamsunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.16 utet vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :17 Gaudeo autemin praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat,ipsi suppleverunt;
18 refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognosciteergo, qui eiusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Priscacum domestica sua ecclesia.
20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem inosculo sancto.
21 Salutatio, mea manu Pauli.21 Salutatio mea manu Pauli.
22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Maranatha!
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.23 Gratia Domini Iesu vobiscum.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.