Actus Apostolorum 22
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. | 1 “ Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo,rationem ”. |
| 2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. | 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos,magis praestiterunt silentium. Et dixit: |
| 3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : | 3 “ Ego sum vir Iudaeus, natus TarsoCiliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxtaveritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie. |
| 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, | 4 Quihanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias virosac mulieres, |
| 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. | 5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omneconcilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, utadducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. |
| 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa : | 6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subitode caelo circumfulsit me lux copiosa; |
| 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ? | 7 et decidi in terram et audivi vocemdicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. |
| 8 Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. | 8 Ego autem respondi: “Quises, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”. |
| 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. | 9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius,qui loquebatur mecum. |
| 10 Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. | 10 Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autemdixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quaestatutum est tibi, ut faceres”. |
| 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. | 11 Et cum non viderem prae claritate luminisillius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum. |
| 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, | 12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens abomnibus habitantibus Iudaeis, |
| 13 veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. | 13 veniens ad me et astans dixit mihi: “Saulfrater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum. |
| 14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : | 14 At ille dixit: “Deuspatrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videresIustum et audires vocem ex ore eius, |
| 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. | 15 quia eris testis illi ad omnes homineseorum, quae vidisti et audisti. |
| 16 Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. | 16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare etablue peccata tua, invocato nomine ipsius”. |
| 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, | 17 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri mein stupore mentis |
| 18 et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me. | 18 et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociterex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”. |
| 19 Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te : | 19 Et ego dixi:“Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens persynagogas eos, qui credebant in te; |
| 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. | 20 et cum funderetur sanguis Stephani testistui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientiumillum”. |
| 21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. | 21 Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te””. |
| 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere. | 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes:“ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”. |
| 23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, | 23 Vociferantibusautem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem, |
| 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. | 24 iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciretpropter quam causam sic acclamarent ei. |
| 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ? | 25 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Sihominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”. |
| 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est. | 26 Quo audito,centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “ Quid acturus es? Hic enimhomo Romanus est ”. |
| 27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam. | 27 Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tuRomanus es? ”. At ille dixit: “ Etiam ”. |
| 28 Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum. | 28 Et respondit tribunus: “ Egomulta summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem etnatus sum ”. |
| 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. | 29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturierant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quiaalligasset eum. |
| 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos. | 30 Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur aIudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne conciliumet producens Paulum statuit coram illis. |