Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ioannes 11


font
VULGATABIBBIA TINTORI
1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.1 Era malato un certo Lazzaro di Betania, il villaggio di Maria e di Marta sua sorella.
2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)2 Maria era quella che unse d'unguento il Signore e gli asciugò i piedi coi suoi capelli, ed era infermo il di lei fratello, Lazzaro.
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.3 Le sorelle mandarono dunque a dirgli: Signore, ecco, colui che tu ami è ammalato.
4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.4 Ciò udito, Gesù disse loro: Questa non è infermità da morirne, ma è a gloria di Dio, affinchè per essa il Figlio di Dio sia glorificato.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.5 Or Gesù voleva bene a Marta e a Maria sua sorella e a Lazzaro.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;6 E, come ebbe sentito che era infermo, si trattenne ancora due giorni nel luogo dov'era.
7 deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.7 Dopo di che disse ai discepoli: Torniamo in Giudea.
8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?8 Maestro, gli fecero osservare i discepoli, or ora i Giudei cercavano di lapidarti e tu ci torni?
9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :9 E Gesù rispose: Non è forse di dodici ore la giornata? Se uno cammina di giorno non inciampa, perchè vede la luce di questo mondo;
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.10 ma se uno cammina di notte inciampa, perchè non ha lume.
11 Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.11 Cosi parlò, e dopo soggiunse: Lazzaro il nostro amico, dorme, ma vado a svegliarlo dal sonno.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.12 Dissero perciò i discepoli: Signore, se dorme sarà salvo.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.13 Or Gesù aveva parlato della morte di lui, ed essi credevano che avesse parlato del sonno ordinario.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :14 Allora Gesù disse loro apertamente: Lazzaro è morto.
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.15 E di non essere stato là ho piacere per voi: affinchè crediate; ma ora andiamo da lui.
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.16 Disse allora Tommaso, chiamato Didimo, agli altri discepoli: Andiamo anche noi a morir con lui.
17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.17 Gesù dunque andò e trovò Lazzaro nella tomba, già da quattro giorni.
18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)18 Distava Betania circa quindici stadi da Gerusalemme.
19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.19 E molti Giudei eran venuti da Marta e da Maria a consolarle del loro fratello.
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.20 Or Marta, sentendo che Gesù veniva, gli andò incontro; e Maria, stava seduta in casa.
21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :21 E Marta disse a Gesù: Signore, se tu eri qui, mio fratello non sarebbe morto.
22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.22 Ma anche ora so che qualunque cosa chiederai a Dio egli te la darà.
23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.23 Gesù le disse: Tuo fratello risorgerà.
24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.24 Gli rispose Marta: Lo so che risorgerà nella risurrezione dell'ultimo giorno.
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :25 E Gesù: Io sono la risurrezione e la vita: chi crede in me, anche se morto, vivrà;
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?26 e chi vive e crede in me non morrà in eterno. Credi tu questo?
27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.27 Sì, o Signore, essa rispose, io credo che tu sei il Cristo, il Figlio di Dio vivo, che sei venuto in questo mondo.
28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.28 E, detto questo, andò a chiamare la sua sorella Maria, dicendole sottovoce: Il Maestro è qui e ti chiama.
29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;29 Essa, ciò udito, si alzò in fretta e andò da lui.
30 nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.30 Or Gesù non era ancora entrato nel villaggio, ma stava sempre nel luogo dove Marta lo aveva incontrato.
31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.31 Ed i Giudei che stavano con Maria in case a consolarla, avendola veduta alzarsi in fretta ed uscire, le tennero dietro, dicendo: Va certo al sepolcro a piangervi.
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.32 Maria, invece, arrivata dov'era Gesù, come lo ebbe veduto, si gettò ai suoi piedi e disse: Signore, se tu eri qui non sarebbe morto mio fratello.
33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,33 Gesù allora, vedendola piangere, e piangere anche i Giudei che le eran venuti dietro, fremè nello spirito, e, turbatosi in se stesso,
34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.34 disse: Dove l'avete posto? Gli risposero: Signore, vieni e vedi.
35 Et lacrimatus est Jesus.35 E Gesù pianse.
36 Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.36 Onde i Giudei dissero: Guarda come l'amava.
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?37 Ma taluni di essi dissero: E non poteva, lui, che aprì gli occhi al cieco nato, fare che questi non morisse?
38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.38 Allora Gesù, di nuovo fremendo in se stesso, giunse al sepolcro: era questo una grotta sopra la quale era posta una pietra.
39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.39 Gesù disse: Togliete la pietra. Gli disse Marta, la sorella del morto: Signore, già puzza; perchè è di quattro giorni.
40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?40 E Gesù a lei: Non t'ho detto che, se credi, vedrai la gloria di Dio?
41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.41 Levarono dunque la pietra. Gesù, allora, alzati gli occhi al cielo, disse: Padre, ti ringrazio di avermi esaudito.
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.42 Sapevo bene che mi esaudisci sempre; ma l'ho detto per il popolo che mi circonda; affinchè credano che tu mi hai mandato.
43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.43 E, detto questo, con gran voce gridò: Lazzaro, vieni fuori.
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.44 E uscì subito legato piedi e mani con fasce e col viso coperto da un sudario. E Gesù disse loro: Scioglietelo e lasciatelo andaro.
45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.45 Gioiti Giudei, che erano venuti da Maria e da Marta, allorché mirarono quel che aveva fatto Gesù, credettero in lui.
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
46 Ma alcuni di essi andarono dai Farisei e raccontarono loro le cose che Gesù aveva fatte.
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?47 Radunarono perciò i principi dei sacerdoti ed i Farisei il consiglio, e dicevano: Che facciamo? Quest'uomo fa molti miracoli.
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.48 Se lo lasciamo fare, tutti crederanno in lui; e verranno i Romani e stermineranno il nostro paese e la nazione.
49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,49 Allora uno di loro chiamato Caifa, che era in quell'anno Pontefice,
50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.50 disse loro: Voi non capite nulla, e non pensate come vi torni conto che un uomo solo muoia per il popolo e non perisca tutta la nazione.
51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,51 E questo non lo disse di suo, ma essendo Pontefice in quell'anno, profetò che Gesù doveva morire per la nazione,
52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.52 e non per la nazione soltanto, ma anche per raccogliere insieme i dispersi figli di Dio.
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
53 E da quel giorno proposero di dargli la morte.
54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.54 Gesù adunque non conversava più in pubblico con i Giudei; ma si ritirò in una regione vicino al deserto, in una città chiamata Efrem, dove stava con i suoi discepoli.
55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.55 Or s'avvicinava la Pasqua dei Giudei, e molti di quel paese andarono a Gerusalemme per purificarsi, prima della Pasqua.
56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.56 E cercavano di Gesù, e dicevano tra loro nel tempio: Che ve ne pare? Che non venga alla festa? Intanto i principi dei sacerdoti ed i Farisei ordinarono che se alcuno sapesse dov'era, l'indicasse, affine di catturarlo.