Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ioannes 11


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.1 ויהי איש חולה לעזר שמו מבית היני כפר מרים ומרתא אחותה
2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)2 היא מרים אשר משחה את האדון בשמן המר ותנגב את רגליו בשערותיה ועתה לעזר אחיה חלה
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.3 ותשלחנה אחיותיו אליו לאמר אדני הנה זה אשר אהבת חלה הוא
4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.4 וישמע ישוע ויאמר זאת המחלה איננה למות כי אם לכבוד האלהים למען יכבד בה בן האלהים
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.5 וישוע אהב את מרתא ואת אחותה ואת לעזר
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;6 ויהי כשמעו כי חלה ויתמהמה וישב יומים במקום אשר הוא שם
7 deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.7 מאחרי כן אמר לתלמידיו לכו ונשובה לארץ יהודה
8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?8 ויאמרו אליו תלמידיו רבי עתה זה בקשו היהודים לסקלך ואתה תשוב שמה
9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :9 ויען ישוע הלא שתים עשרה שעות ליום איש כי ילך ביום לא יכשל כי יראה אור העולם הזה
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.10 אבל ההלך בלילה יכשל כי האור אין בו
11 Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.11 כזאת דבר ואחרי כן אמר אליהם לעזר ידידנו ישן הוא ואנכי הלך למען אעירנו
12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.12 ויאמרו תלמידיו אדני אם ישן הוא יושע
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.13 וישוע דבר על מותו והמה חשבו כי על מנוחת השנה דבר
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :14 אז גלה ישוע את אזנם ויאמר אליהם לעזר מת
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.15 ושמח אני בגללכם כי לא הייתי שם למען תאמינו ועתה נסעה ונלכה אליו
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.16 ויאמר תומא הנקרא דידומוס אל התלמידים חבריו נלכה גם אנחנו למען נמות עמו
17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.17 ויבא ישוע וימצאהו זה ארבעה ימים שכב בקבר
18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)18 ובית היני היה קרוב לירושלים כדרך חמש עשרה ריס
19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.19 ורבים מן היהודים באו בית מרתא ומרים לנחם אתהן על אחיהן
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.20 ויהי כשמע מרתא כי ישוע בא ותצא לקרתו ומרים יושבת בבית
21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :21 ותאמר מרתא אל ישוע אדני אלו היית פה כי אז לא מת אחי
22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.22 וגם עתה ידעתי כי כל אשר תשאל מאת אלהים יתן לך אלהים
23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.23 ויאמר אליה ישוע קום יקום אחיך
24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.24 ותאמר אליו מרתא ידעתי כי יקום בתקומה ביום האחרון
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :25 ויאמר אליה ישוע אנכי התקומה והחיים המאמין בי יחיה גם כי ימות
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?26 וכל החי אשר יאמין בי לא ימות לעולם התאמיני זאת
27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.27 ותאמר אליו כן אדני האמנתי כי אתה המשיח בן האלהים הבא לעולם
28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.28 ויהי אחר דברה זאת ותלך ותקרא למרים אחותה בסתר לאמר הנה המורה פה וקרא לך
29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;29 היא שמעה ותמהר לקום ותבא אליו
30 nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.30 וישוע טרם יבא אל הכפר כי עודנו עמד במקום אשר פגשתו שם מרתא
31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.31 והיהודים אשר באו אל ביתה לנחמה כראותם את מרים כי קמה פתאם ותצא הלכו אחריה באמרם כי הלכה לה אל הקבר לבכות שמה
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.32 ותבא מרים אל המקום אשר ישוע עמד שם ותרא אתו ותפל לרגליו ותאמר לו אדני אלו היית פה כי אז לא מת אחי
33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,33 ויהי כראות ישוע אתה בכיה וגם היהודים אשר באו אתה בכים ותזעם רוחו ויהי מרעיד
34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.34 ויאמר איפה שמתם אתו ויאמרו אליו אדני בא וראה
35 Et lacrimatus est Jesus.35 ויבך ישוע
36 Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.36 ויאמרו היהודים הנה מה גדלה אהבתו אתו
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?37 ומקצתם אמרו הפקח עיני העור הלא יכל לעשות שגם זה לא ימות
38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.38 ויוסף עוד ישוע להזעם ברוחו ויבא אל הקבר והוא מערה ואבן על מבואה
39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.39 ויאמר ישוע שאו את האבן מעליה ותאמר אליו מרתא אחות המת אדני הנה כבר באש כי ארבעה ימים לו
40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?40 ויאמר אליה ישוע הלא אמרתי לך כי אם תאמיני תחזי את כבוד האלהים
41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.41 וישאו את האבן אשר המת הושם שם וישוע נשא את עיניו למרום ויאמר אודך אבי כי עניתני
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.42 ואני ידעתי כי בכל עת תענני אולם בעבור העם הזה אשר סביבותי דברתי למען יאמינו בי כי אתה שלחתני
43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.43 ויהי ככלותו לדבר ויקרא בקול גדול לעזר קום צא
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.44 ויצא המת וידיו ורגליו כרוכת בתכריכין ופיו לוטים בסודר ויאמר אליהם ישוע התירו אתו וילך לדרכו
45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.45 ורבים מן היהודים אשר באו אל מרים בראותם את אשר עשה ישוע האמינו בו
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
46 ומקצתם הלכו אל הפרושים ויגידו להם את אשר עשה ישוע
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?47 אז יקהילו הכהנים הגדולים והפרושים את הסנהדרין ויאמרו מה נעשה כי האיש הלזה עשה אתות הרבה
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.48 אם נניח לו לעשות כלם יאמינו בו ובאו הרומיים ולקחו גם את אדמתנו וגם את עמנו
49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,49 ואחד מהם קיפא שמו והוא כהן גדול בשנה ההיא אמר אליהם הן לא תדעו מאומה
50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.50 אף לא תתבוננו כי טוב לנו מות איש אחד בעד הגוי מאבד העם כלו
51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,51 וזאת לא דבר מלבו כי אם בהיותו כהן גדול בשנה ההיא נבא כי ישוע ימות בעד העם
52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.52 ולא בעד העם לבד כי אם לקבץ גם את בני אלהים המפזרים והיו לאחדים
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
53 ויועצו יחדו להמיתו מהיום ההוא והלאה
54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.54 על כן לא התהלך ישוע עוד בתוך היהודים בגלוי כי אם סר משם לארץ הקרובה אל המדבר אל עיר עפרים ויגר שם עם תלמידיו
55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.55 ויקרבו ימי הפסח ליהודים ועם רב עלו מן הארץ ירושלימה לפני הפסח למען יטהרו
56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.56 ויבקשו את ישוע ובעמדם בבית המקדש נדברו לאמר מה תחשבו הכי לא יבוא אל החג
57 והכהנים הגדולים והפרושים גזרו גזרה אשר אם ידע איש את מקומו יודיענו למען יתפשהו