Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ioannes 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae etMarthae sororis eius.
2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento etextersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.3 Miseruntergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”.
4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.4 Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed progloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.5 Diligebat autem IesusMartham et sororem eius et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tuncquidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
7 deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.7 deinde post hoc dicitdiscipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”.
8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?8 Dicunt ei discipuli: “ Rabbi,nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.
9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :9 ResponditIesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, nonoffendit, quia lucem huius mundi videt;
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.10 si quis autem ambulaverit in nocte,offendit, quia lux non est in eo ”.
11 Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.11 Haec ait et post hoc dicit eis: “Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.12 Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.13 Dixeratautem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somnidiceret.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est,
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.15 etgaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”.
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, utmoriamur cum eo! ”.
17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.19 Multi autemex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domisedebat.
21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :21 Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meusnon esset mortuus!
22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabittibi Deus ”.
23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.23 Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”.
24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.24 Dicit eiMartha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”.
25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :25 Dixitei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuusfuerit, vivet;
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.Credis hoc? ”.
27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.27 Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu esChristus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.
28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens:“ Magister adest et vocat te ”.
29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;29 Illa autem ut audivit, surrexit cito etvenit ad eum;
30 nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illoloco, ubi occurrerat ei Martha.
31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo etconsolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunteam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”.
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.32 Maria ergo, cumvenisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine,si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”.
33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,33 Iesus ergo, ut vidit eamplorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu etturbavit seipsum
34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.34 et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine,veni et vide ”.
35 Et lacrimatus est Jesus.35 Lacrimatus est Iesus.
36 Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.36 Dicebant ergo Iudaei: “ Eccequomodo amabat eum! ”.
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic,qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”.
38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autemspelunca, et lapis superpositus erat ei.
39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.39 Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”.Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet;quatriduanus enim est! ”.
40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?40 Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, sicredideris, videbis gloriam Dei? ”.
41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem,elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat,dixi, ut credant quia tu me misisti ”.
43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.43 Et haec cum dixisset, voce magnaclamavit: “ Lazare, veni foras! ”.
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatuspedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis:“ Solvite eum et sinite eum abire ”.
45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerantad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
46 quidam autem ex ipsisabierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?47 Collegerunt ergopontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homomulta signa facit?
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venientRomani et tollent nostrum et locum et gentem! ”.
49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,49 Unus autem ex ipsis,Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam
50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non totagens pereat! ”.
51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifexanni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.52 et non tantumpro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
53 Abillo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde inregionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabaturcum discipulis.
55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam deregione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.56 Quaerebant ergo Iesum etcolloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquidveniet ad diem festum? ”.
57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum,ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.