Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 1


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :1 اذ كان كثيرون قد اخذوا بتاليف قصة في الامور المتيقنة عندنا
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :2 كما سلمها الينا الذين كانوا منذ البدء معاينين وخداما للكلمة
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,3 رأيت انا ايضا اذ قد تتبعت كل شيء من الاول بتدقيق ان اكتب على التوالي اليك ايها العزيز ثاوفيلس
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
4 لتعرف صحة الكلام الذي علّمت به
5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.5 كان في ايام هيرودس ملك اليهودية كاهن اسمه زكريا من فرقة ابيا وامرأته من بنات هرون واسمها اليصابات.
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.6 وكانا كلاهما بارين امام الله سالكين في جميع وصايا الرب واحكامه بلا لوم.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.7 ولم يكن لهما ولد اذ كانت اليصابات عاقرا وكانا كلاهما متقدمين في أيامهما
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,8 فبينما هو يكهن في نوبة فرقته امام الله
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :9 حسب عادة الكهنوت اصابته القرعة ان يدخل الى هيكل الرب ويبخر.
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.10 وكان كل جمهور الشعب يصلّون خارجا وقت البخور.
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.11 فظهر له ملاك الرب واقفا عن يمين مذبح البخور.
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.12 فلما رآه زكريا اضطرب ووقع عليه خوف.
13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :13 فقال له الملاك لا تخف يا زكريا لان طلبتك قد سمعت وامرأتك اليصابات ستلد لك ابنا وتسميه يوحنا.
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :14 ويكون لك فرح وابتهاج وكثيرون سيفرحون بولادته.
15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :15 لانه يكون عظيما امام الرب وخمرا ومسكرا لا يشرب. ومن بطن امه يمتلئ من الروح القدس.
16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :16 ويرد كثيرين من بني اسرائيل الى الرب الههم.
17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.17 ويتقدم امامه بروح ايليا وقوته ليرد قلوب الآباء الى الابناء والعصاة الى فكر الابرار لكي يهيئ للرب شعبا مستعدا.
18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.18 فقال زكريا للملاك كيف اعلم هذا لاني انا شيخ وامرأتي متقدمة في ايامها.
19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.19 فاجاب الملاك وقال له انا جبرائيل الواقف قدام الله وأرسلت لاكلمك وابشرك بهذا.
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.20 وها انت تكون صامتا ولا تقدر ان تتكلم الى اليوم الذي يكون فيه هذا لانك لم تصدق كلامي الذي سيتم في وقته.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.21 وكان الشعب منتظرين زكريا ومتعجبين من ابطائه في الهيكل.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.22 فلما خرج لم يستطع ان يكلمهم ففهموا انه قد رأى رؤيا في الهيكل. فكان يومئ اليهم وبقي صامتا
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :23 ولما كملت ايام خدمته مضى الى بيته.
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :24 وبعد تلك الايام حبلت اليصابات امرأته واخفت نفسها خمسة اشهر قائلة
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
25 هكذا قد فعل بي الرب في الايام التي فيها نظر اليّ لينزع عاري بين الناس
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,26 وفي الشهر السادس أرسل جبرائيل الملاك من الله الى مدينة من الجليل اسمها ناصرة
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.27 الى عذراء مخطوبة لرجل من بيت داود اسمه يوسف. واسم العذراء مريم.
28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.28 فدخل اليها الملاك وقال سلام لك ايتها المنعم عليها. الرب معك مباركة انت في النساء.
29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.29 فلما رأته اضطربت من كلامه وفكرت ما عسى ان تكون هذه التحية.
30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.30 فقال لها الملاك لا تخافي يا مريم لانك قد وجدت نعمة عند الله.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :31 وها انت ستحبلين وتلدين ابنا وتسمينه يسوع.
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,32 هذا يكون عظيما وابن العلي يدعى ويعطيه الرب الاله كرسي داود ابيه.
33 et regni ejus non erit finis.33 ويملك على بيت يعقوب الى الابد ولا يكون لملكه نهاية
34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?34 فقالت مريم للملاك كيف يكون هذا وانا لست اعرف رجلا.
35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.35 فاجاب الملاك وقال لها. الروح القدس يحل عليك وقوة العلي تظللك فلذلك ايضا القدوس المولود منك يدعى ابن الله.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :36 وهوذا اليصابات نسيبتك هي ايضا حبلى بابن في شيخوختها وهذا هو الشهر السادس لتلك المدعوة عاقرا.
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.37 لانه ليس شيء غير ممكن لدى الله.
38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
38 فقالت مريم هوذا انا أمة الرب. ليكن لي كقولك. فمضى من عندها الملاك
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :39 فقامت مريم في تلك الايام وذهبت بسرعة الى الجبال الى مدينة يهوذا.
40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.40 ودخلت بيت زكريا وسلمت على اليصابات.
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :41 فلما سمعت اليصابات سلام مريم ارتكض الجنين في بطنها. وامتلأت اليصابات من الروح القدس.
42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.42 وصرخت بصوت عظيم وقالت مباركة انت في النساء ومباركة هي ثمرة بطنك.
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?43 فمن اين لي هذا ان تأتي ام ربي اليّ.
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.44 فهوذا حين صار صوت سلامك في اذنيّ ارتكض الجنين بابتهاج في بطني.
45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.45 فطوبى للتي آمنت ان يتم ما قيل لها من قبل الرب
46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
46 فقالت مريم تعظم نفسي الرب
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
47 وتبتهج روحي بالله مخلّصي.
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
48 لانه نظر الى اتضاع امته. فهوذا منذ الآن جميع الاجيال تطوبني.
49 quia fecit mihi magna qui potens est :
et sanctum nomen ejus,
49 لان القدير صنع بي عظائم واسمه قدوس.
50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
50 ورحمته الى جيل الاجيال للذين يتقونه.
51 Fecit potentiam in brachio suo :
dispersit superbos mente cordis sui.
51 صنع قوة بذراعه. شتّت المستكبرين بفكر قلوبهم.
52 Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
52 أنزل الاعزاء عن الكراسي ورفع المتضعين.
53 Esurientes implevit bonis :
et divites dimisit inanes.
53 اشبع الجياع خيرات وصرف الاغنياء فارغين.
54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ :
54 عضد اسرائيل فتاه ليذكر رحمة.
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.
55 كما كلم آباءنا. لابراهيم ونسله الى الابد.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
56 فمكثت مريم عندها نحو ثلاثة اشهر ثم رجعت الى بيتها
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.57 واما اليصابات فتم زمانها لتلد فولدت ابنا.
58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.58 وسمع جيرانها واقرباؤها ان الرب عظّم رحمته لها ففرحوا معها.
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.59 وفي اليوم الثامن جاءوا ليختنوا الصبي وسموه باسم ابيه زكريا.
60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.60 فاجابت امه وقالت لا بل يسمى يوحنا.
61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.61 فقالوا لها ليس احد في عشيرتك تسمى بهذا الاسم.
62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.62 ثم اومأوا الى ابيه ماذا يريد ان يسمى.
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.63 فطلب لوحا وكتب قائلا اسمه يوحنا. فتعجب الجميع.
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.64 وفي الحال انفتح فمه ولسانه وتكلم وبارك الله.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :65 فوقع خوف على كل جيرانهم. وتحدّث بهذه الأمور جميعها في كل جبال اليهودية.
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.66 فاودعها جميع السامعين في قلوبهم قائلين اترى ماذا يكون هذا الصبي. وكانت يد الرب معه
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :67 وامتلأ زكريا ابوه من الروح القدس وتنبأ قائلا
68 Benedictus Dominus Deus Israël,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
68 مبارك الرب اله اسرائيل لانه افتقد وصنع فداء لشعبه.
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
69 واقام لنا قرن خلاص في بيت داود فتاه.
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
70 كما تكلم بفم انبيائه القديسين الذين هم منذ الدهر.
71 salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos :
71 خلاص من اعدائنا ومن ايدي جميع مبغضينا.
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :
et memorari testamenti sui sancti :
72 ليصنع رحمة مع آبائنا ويذكر عهده المقدس.
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
73 القسم الذي حلف لابراهيم ابينا
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
74 ان يعطينا اننا بلا خوف منقذين من ايدي اعدائنا نعبده
75 in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
75 بقداسة وبر قدامه جميع ايام حياتنا.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
76 وانت ايها الصبي نبي العلي تدعى لانك تتقدم امام وجه الرب لتعدّ طرقه.
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum
77 لتعطي شعبه معرفة الخلاص بمغفرة خطاياهم
78 per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
78 باحشاء رحمة الهنا التي بها افتقدنا المشرق من العلاء.
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
79 ليضيء على الجالسين في الظلمة وظلال الموت لكي يهدي اقدامنا في طريق السلام.
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.80 اما الصبي فكان ينمو ويتقوى بالروح وكان في البراري الى يوم ظهوره لاسرائيل