Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobiscompletae sunt, rerum,
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt etministri fuerunt verbi,
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia,diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
4 ut cognoscas eorumverborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de viceAbiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.6 Erant autemiusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibusDomini, irreprehensibiles.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabethsterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus intemplum Domini;
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.12 etZacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :13 Ait autem ad illumangelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxortua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :14 Et eritgaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :15 erit enimmagnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebituradhuc ex utero matris suae
16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :16 et multos filiorum Israel convertet ad DominumDeum ipsorum.
17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, utconvertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parareDomino plebem perfectam ”.
18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hocsciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.
19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.19 Etrespondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missussum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.20 Et ecce: eris tacens et nonpoteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbismeis, quae implebuntur in tempore suo ”.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse intemplo.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quodvisionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibusquinque dicens:
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferreopprobrium meum inter homines ”.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph dedomo David, et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave,gratia plena, Dominus tecum ”.
29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.29 Ipsa autem turbata est in sermone eius etcogitabat qualis esset ista salutatio.
30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas,Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :31 Et ecce concipies in utero et pariesfilium et vocabis nomen eius Iesum.
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,32 Hic erit magnus et Filius Altissimivocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
33 et regni ejus non erit finis.33 et regnabitsuper domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum noncognosco? ”.
35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctussuperveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetursanctum, vocabitur Filius Dei.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepitfilium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
38 Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illaangelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione incivitatem Iudae
40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :41 Etfactum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in uteroeius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.42 et exclamavit voce magna etdixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?43 Etunde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.44 Ecce enim ut facta est voxsalutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”.
46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
46 Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est :
et sanctum nomen ejus,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo :
dispersit superbos mente cordis sui.
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
52 Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
53 Esurientes implevit bonis :
et divites dimisit inanes.
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ :
54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domumsuam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.58 Etaudierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suamcum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.59 Et factum est, in die octavo veneruntcircumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.60 Etrespondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.61 Etdixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.
62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.63 Et postulans pugillaremscripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeaedivulgabantur omnia verba haec.
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in cordesuo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cumillo.
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
68 Benedictus Dominus Deus Israël,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71 salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos :
71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :
et memorari testamenti sui sancti :
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
75 in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
78 per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
78 per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque indiem ostensionis suae ad Israel.