Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 1


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :1 אחרי אשר רבים הואילו לחבר ספור המעשים אשר נאמנו בשלמות בתוכנו
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :2 כאשר מסרום לנו הראים אתם בעיניהם מתחלה ואשר היו משרתי הדבר
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,3 חשבתי לטוב גם אני החפש כל הדברים היטב מראשיתם לכתבם אליך בסדר תאופילוס האדיר
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
4 למען תדע קשט האמרים אשר חנכת בם
5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.5 כהן היה בימי הורדוס מלך יהודה זכריה שמו ממשמרת אביה ולו אשה מבנות אהרן ושמה אלישבע
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.6 ושניהם היו צדיקים לפני האלהים והלכי תם בכל מצות יהוה ובחקתיו
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.7 ולא היה להם ילד כי אלישבע עקרה ושניהם באו בימים
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,8 ויהי היום ויכהן לפני אלהים בסדר משמרתו
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :9 וכמשפט עבודת הכהנים יצא גורלו להקטיר קטרת ויבא אל היכל יהוה
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.10 וכל קהל העם היו מתפללים בחוץ בעת הקטרת
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.11 וירא אליו מלאך יהוה עמד לימין מזבח הקטרת
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.12 ויבהל זכריה בראותו אתו ואימה נפלה עליו
13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :13 ויאמר אליו המלאך אל תירא זכריהו כי נשמעה תפלתך ואלישבע אשתך תלד לך בן וקראת שמו יוחנן
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :14 והיה לך לשמחה וגיל ורבים ישמחו בהולדו
15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :15 כי גדול יהיה לפני יהוה ויין ושכר לא ישתה ורוח הקדש ימלא בעודנו בבטן אמו
16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :16 ורבים מבני ישראל ישיב אל יהוה אלהיהם
17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.17 והוא ילך לפניו ברוח אליהו ובגבורתו להשיב את לב אבות על בנים ואת הסוררים לתבונת הצדיקים להעמיד ליהוה עם מתקן
18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.18 ויאמר זכריה אל המלאך במה אדע זאת כי אני זקנתי ואשתי באה בימים
19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.19 ויען המלאך ויאמר אליו אני גבריאל העומד לפני האלהים ושלוח אנכי לדבר אליך ולבשרך את זאת
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.20 והנה תאלם ולא תוכל לדבר עד היום אשר תהיה זאת תחת כי לא האמנת בדברי אשר ימלאו למועדם
21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.21 והעם היה מחכה לזכריה ויתמהו כי אחר בהיכל
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.22 ויהי בצאתו לא יכל לדבר אליהם וידעו כי מראה ראה בהיכל וירמז להם ועודנו נאלם
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :23 ויהי כאשר מלאו ימי עבדתו וילך לו אל ביתו
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :24 ויהי אחרי הימים האלה ותהר אלישבע אשתו ותתחבא חמשה חדשים ותאמר
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
25 ככה עשה לי יהוה בימי פקדו אותי לאסף את חרפתי בתוך בני אדם
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,26 ויהי בחדש הששי וישלח המלאך גבריאל מאת האלהים גלילה אל עיר אשר שמה נצרת
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.27 אל בתולה מארשה לאיש אשר שמו יוסף מבית דוד ושם הבתולה מרים
28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.28 ויבא המלאך אליה החדרה ויאמר שלום לך אשת חן יהוה עמך ברוכה את בנשים
29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.29 והיא בראותה נבהלה לדברו ותאמר בלבה מה היא הברכה הזאת
30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.30 ויאמר לה המלאך אל תיראי מרים כי מצאת חן לפני האלהים
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :31 והנך הרה וילדת בן וקראת את שמו ישוע
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,32 והוא גדול יהיה ובן עליון יקרא ויהוה אלהים יתן לו את כסא דוד אביו
33 et regni ejus non erit finis.33 ועל בית יעקב ימלך לעולם ועד ולמלכותו אין קץ
34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?34 ותאמר מרים אל המלאך איך תהיה זאת ואני אינני ידעת איש
35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.35 ויען המלאך ויאמר אליה רוח הקדש תבוא עליך וגבורת עליון תצל עליך על כן גם לקדוש הילוד יקרא בן אלהים
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :36 והנה אלישבע קרובתך אשר קראו לה עקרה גם היא הרתה בן בזקנתה וזה לה החדש הששי
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.37 כי לא יפלא מאלהים כל דבר
38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
38 ותאמר מרים הנני שפחת יהוה יהי לי כדברך ויצא מאתה המלאך
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :39 ותקם מרים בימים ההם ותמהר ללכת ההרה אל עיר יהודה
40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.40 ותבא בית זכריה ותברך את אלישבע
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :41 ויהי כשמע אלישבע את ברכת מרים וירקד הילד במעיה ותמלא אלישבע רוח הקדש
42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.42 ותקרא בקול גדול ותאמר ברוכה את בנשים וברוך פרי בטנך
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?43 ומאין לי זאת אשר אם אדני באה אלי
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.44 כי קול ברכתך בא באזני והנה רקד בשמחה הילד במעי
45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.45 ואשרי המאמינה כי המלא תמלא אשר דבר לה מאת יהוה
46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
46 ותאמר מרים רוממה נפשי את יהוה
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
47 ותגל רוחי באלהי ישעי
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
48 ]94-84[ אשר ראה בעני אמתו כי הנה מעתה כל הדרות יאשרוני כי גדלות עשה לי שדי וקדוש שמו
49 quia fecit mihi magna qui potens est :
et sanctum nomen ejus,
49 ]94-84[
50 et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
50 וחסדו לדור דורים על יראיו
51 Fecit potentiam in brachio suo :
dispersit superbos mente cordis sui.
51 גבורות עשה בזרעו פזר גאים במזמות לבבם
52 Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
52 הרס נדיבים מכסאותו וירם שפלים
53 Esurientes implevit bonis :
et divites dimisit inanes.
53 רעבים מלא טוב ועשירים שלח ריקם
54 Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ :
54 תמך בישראל עבדו לזכר את רחמיו
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.
55 כאשר דבר אל אבותינו לאברהם ולזרעו עד עולם
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
56 ותשב מרים עמה כשלשה חדשים ותשב לביתה
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.57 וימלאו ימי אלישבע ללדת ותלד בן
58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.58 וישמעו שכניה וקרוביה כי הגדיל יהוה את חסדו עמה וישמחו אתה
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.59 ויהי ביום השמיני ויבאו למול את הילד ויקראו אתו זכריה על שם אביו
60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.60 ותען אמו ותאמר לא כי יוחנן יקרא
61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.61 ויאמרו אליה אין איש במשפחתך אשר נקרא בשם הזה
62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.62 וירמזו אל אביו לדעת מה השם אשר יחפץ להקרא לו
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.63 וישאל לוח ויכתב עליו לאמר יוחנן שמו ויתמהו כלם
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.64 ויפתח פיו ולשונו פתאם וידבר ויברך את האלהים
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :65 ותפל אימה על כל שכניהם ויספר כל הדברים האלה בכל הרי יהודה
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.66 וישימו כל השמעים אל לבם לאמר מה אפוא יהיה הילד הזה ויד יהוה היתה עמו
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :67 וימלא זכריה אביו רוח הקדש וינבא לאמר
68 Benedictus Dominus Deus Israël,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
68 ברוך יהוה אלהי ישראל כי פקד את עמו וישלח לו פדות
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
69 וירם לנו קרן ישועה בבית דוד עבדו
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
70 כאשר דבר בפי נביאיו הקדושים אשר מעולם
71 salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos :
71 ישועה מאיבינו ומיד כל שנאינו
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :
et memorari testamenti sui sancti :
72 לעשות חסד עם אבותינו ולזכר את ברית קדשו
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
73 את השבועה אשר נשבע לאברהם אבינו
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
74 להצילנו מיד איבינו ולתתנו לעבדו בלי פחד
75 in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
75 בתמים ובצדקה לפניו כל ימי חיינו
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
76 ואתה הילד נביא עליון תקרא כי לפני יהוה תלך לפנות את דרכיו
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum
77 לתת דעת הישועה לעמו בסליחת חטאתיהם
78 per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
78 ברחמי חסד אלהינו אשר בהם פקדנו הנגה ממרום
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
79 להאיר לישבי חשך וצלמות ולהכין את רגלינו אל דרך השלום
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.80 ויגדל הילד ויחזק ברוח ויהי במדברות עד יום הראתו אל ישראל