Lucas 1
123456789101112131415161718192021222324
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Compare with another Bible
Change Bible
1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.13Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :15erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.18Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.19Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.21Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.23Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.28Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.30Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,33et regni ejus non erit finis.34Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?35Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.38Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :42et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.46Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49quia fecit mihi magna qui potens est :
et sanctum nomen ejus,
50et misericordia ejus a progenie in progenies
timentibus eum.
51Fecit potentiam in brachio suo :
dispersit superbos mente cordis sui.
52Deposuit potentes de sede,
et exaltavit humiles.
53Esurientes implevit bonis :
et divites dimisit inanes.
54Suscepit Israël puerum suum,
recordatus misericordiæ suæ :
55sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini ejus in sæcula.56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.60Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.61Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.63Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.65Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :68Benedictus Dominus Deus Israël,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
69et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
71salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos :
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :
et memorari testamenti sui sancti :
73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
75in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum
78per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
123456789101112131415161718192021222324
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito