Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Matthæum 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.2 et ait puerissuis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutesoperantur in eo ”.
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit incarcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.4 Dicebat enim illiIoannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.5 Et volens illum occidere, timuitpopulum, quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuitHerodi,
7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.8 At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput IoannisBaptistae ”.
9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariterrecumbebant, iussit dari
10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.10 misitque et decollavit Ioannem in carcere;
11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.11 etallatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
12 Etaccedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientesnuntiaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum;et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.14 Et exiensvidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.15 Vespereautem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, ethora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare”.
17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duospisces ”.
18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.
19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.19 Et cum iussissetturbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus,aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuliautem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquiasfragmentorum duodecim cophinos plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
21 Manducantium autem fuit numerus ferequinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum transfretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solusorare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; eratenim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulanssupra mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati suntdicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.27 Statimque Iesuslocutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.
28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad tesuper aquas ”.
29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de naviculaambulavit super aquas et venit ad Iesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.30 Videns vero ventum validum timuitet, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.
31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicaefidei, quare dubitasti? ”.
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavitventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ VereFilius Dei es! ”.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :35 Et cum cognovissenteum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt eiomnes male habentes,
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eiustangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.