Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Baruch 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum,
quod locutus est ad nos,
et ad judices nostros qui judicaverunt Israël,
et ad reges nostros, et ad principes nostros,
et ad omnem Israël et Juda :
1 Et statuit Dominus verbum suum, quod locutus est super nos et superiudices nostros, qui iudicabant Israel, et super reges nostros et superprincipes nostros et super omnem hominem Israel et Iudae,
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna,
quæ non sunt facta sub cælo
quemadmodum facta sunt in Jerusalem,
secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,
2 ut induceret supernos mala magna, quae non sunt facta sub omni caelo, secundum quae fecit inIerusalem, secundum ea quae scripta sunt in lege Moysi,
3 et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.
3 comedere nosunumquemque carnes filii sui et unumquemque carnes filiae suae.
4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,
in improperium et in desolationem in omnibus populis
in quibus nos dispersit Dominus :
4 Et dedit illossubditos omnibus regnis, quae in circuitu nostro sunt, in opprobrium et indesolationem in omnibus populis, qui in circuitu nostro sunt, quo dispersitillos Dominus,
5 et facti sumus subtus, et non supra,
quia peccavimus Domino Deo nostro,
non obaudiendo voci ipsius.
5 et facti sunt subtus et non supra, quia peccavimus Deo nostronon oboediendo voci eius.
6 Domino Deo nostro justitia,
nobis autem et patribus nostris confusio faciei,
sicut est dies hæc :
6 Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribusnostris confusio faciei, sicut hic dies;
7 quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc
quæ venerunt super nos :
7 quae locutus est Dominus super nos,omnia mala haec venerunt super nos,
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,
ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
8 et non sumus deprecati faciem Domini, utaverteremur unusquisque a cogitationibus cordis nostri pessimi.
9 Et vigilavit Dominus in malis,
et adduxit ea super nos :
quia justus est Dominus in omnibus operibus suis
quæ mandavit nobis,
9 Et vigilavitDominus super mala et induxit ea super nos, quia iustus est Dominus in omnibusoperibus suis, quae mandavit nobis.
10 et non audivimus vocem ipsius
ut iremus in præceptis Domini,
quæ dedit ante faciem nostram.
10 Et non oboedivimus voci eius, utambularemus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.
11 Et nunc, Domine Deus Israël,
qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti
in manu valida, et in signis, et in prodigiis,
et in virtute tua magna, et in brachio excelso,
et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
11 Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti inmanu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso etfecisti tibi nomen, sicut hic dies,
12 peccavimus, impie egimus,
inique gessimus, Domine Deus noster,
in omnibus justitiis tuis.
12 peccavimus, impie fecimus, inique egimus,Domine Deus noster, in omnibus iustificationibus tuis.
13 Avertatur ira tua a nobis,
quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
13 Avertatur ira tua anobis, quia derelicti sumus pauci in gentibus, quo dispersisti nos.
14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras,
et educ nos propter te,
et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
14 Exaudi,Domine, orationem nostram et deprecationem nostram et eripe nos propter te et danobis gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt,
15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,
et quia nomen tuum invocatum est super Israël,
et super genus ipsius.
15 ut sciat omnis terraquia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel etsuper genus eius.
16 Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,
et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
16 Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos;inclina, Domine, aurem tuam et audi.
17 Aperi oculos tuos et vide :
quia non mortui qui sunt in inferno,
quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,
dabunt honorem et justificationem Domino :
17 Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quianon mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum,dabunt gloriam et iustificationem Domino,
18 sed anima quæ tristis est super magnitudine mali,
et incedit curva et infirma,
et oculi deficientes, et anima esuriens,
dat tibi gloriam et justitiam Domino.
18 sed anima, quae tristis est supermagnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et animaesuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine.
19 Quia non secundum justitias patrum nostrorum
nos fundimus preces et petimus misericordiam
ante conspectum tuum, Domine Deus noster :
19 Quia non iniustificationibus patrum nostrorum et regum nostrorum nos prosternimus precesnostras ante faciem tuam, Domine Deus noster;
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,
sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,
dicens :
20 quia immisisti indignationemtuam et iram tuam super nos, sicut locutus es in manibus puerorum tuorumprophetarum dicens:
21 Sic dicit Dominus :
Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,
et opera facite regi Babylonis,
et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
21 “Sic dicit Dominus: Inclinate umerum vestrum et serviteregi Babylonis et sedebitis super terram, quam dedi patribus vestris.
22 Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,
operari regi Babyloniæ,
defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,
et a foris Jerusalem,
22 Et sinon audieritis vocem Domini, ut serviatis regi Babylonis, deficere faciam acivitatibus Iudae et a plateis Ierusalem
23 et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii,
et vocem sponsi et vocem sponsæ,
et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
23 vocem laetitiae et vocemiucunditatis et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigioab inhabitantibus”.
24 Et non audierunt vocem tuam,
ut operarentur regi Babylonis :
et statuisti verba tua,
quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,
ut transferrentur ossa regum nostrorum
et ossa patrum nostrorum de loco suo :
24 Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regiBabylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorumprophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de locosuo;
25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,
et mortui sunt in doloribus pessimis,
in fame et in gladio, et in emissione.
25 et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui suntin doloribus malis, in fame et in gladio et in peste.
26 Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso
sicut hæc dies,
propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.
26 Et posuisti domum,super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domusIsrael et domus Iudae.
27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,
secundum omnem bonitatem tuam
et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
27 Et fecisti in nos, Domine Deus noster, secundum omnemmoderationem tuam et secundum omnem miserationem tuam magnam,
28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,
in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
28 sicut locutuses in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coramfiliis Israel
29 dicens : Si non audieritis vocem meam,
multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,
quo ego eos dispergam :
29 dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haecmagna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam;
30 quia scio quod me non audiet populus :
populus est enim dura cervice.
Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
30 quiascivi quod me non audient, quia populus est dura cervice. Et convertentur ad corsuum in terra captivitatis suae
31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :
et dabo eis cor, et intelligent ;
aures, et audient :
31 et scient quia ego Dominus Deus illorum, etdabo illis cor intellegens et aures audientes,
32 et laudabunt me in terra captivitatis suæ,
et memores erunt nominis mei,
32 et laudabunt me in terracaptivitatis suae et memores erunt nominis mei;
33 et avertent se a dorso suo duro,
et a malignitatibus suis :
quia reminiscentur viam patrum suorum,
qui peccaverunt in me.
33 et avertent se a dorso suoduro et a nequissimis adinventionibus suis, quia memores erunt viae patrumsuorum, qui peccaverunt coram Domino.
34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,
Abraham, Isaac, et Jacob :
et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,
et non minorabuntur :
34 Et convertam eos in terram, quam iuravipatribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob; et possidebunt eam et multiplicabo eos,et non minorabuntur;
35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum,
ut sim illis in Deum,
et ipsi erunt mihi in populum :
et non movebo amplius populum meum, filios Israël,
a terra quam dedi illis.
35 et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis inDeum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israela terra, quam dedi illis”.

www.scrutatio.it - contatti: info@scrutatio.it

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online

Contatore siti