Jeremiæ 5
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Smith Van Dyke |
|---|---|
| 1 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei. | 1 طوفوا في شوارع اورشليم وانظروا واعرفوا وفتشوا في ساحاتها هل تجدون انسانا او يوجد عامل بالعدل طالب الحق فاصفح عنها. |
| 2 Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. | 2 وان قالوا حيّ هو الرب فانهم يحلفون بالكذب. |
| 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. | 3 يا رب أليست عيناك على الحق. ضربتهم فلم يتوجعوا. افنيتهم وابوا قبول التأديب. صلّبوا وجوههم اكثر من الصخر. ابوا الرجوع. |
| 4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. | 4 اما انا فقلت انما هم مساكين. قد جهلوا لانهم لم يعرفوا طريق الرب قضاء الههم. |
| 5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula. | 5 أنطلق الى العظماء واكلمهم لانهم عرفوا طريق الرب قضاء الههم. اما هم فقد كسروا النير جميعا وقطعوا الربط. |
| 6 Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur : quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ; confortatæ sunt aversiones eorum. | 6 من اجل ذلك يضربهم الاسد من الوعر. ذئب المساء يهلكهم. يكمن النمر حول مدنهم. كل من خرج منها يفترس. لان ذنوبهم كثرت. تعاظمت معاصيهم |
| 7 Super quo propitius tibi esse potero ? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. | 7 كيف اصفح لك عن هذه. بنوك تركوني وحلفوا بما ليست آلهة. ولما اشبعتهم زنوا وفي بيت زانية تزاحموا. |
| 8 Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. | 8 صاروا حصنا معلوفة سائبة. صهلوا كل واحد على امرأة صاحبه. |
| 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ? | 9 أما اعاقب على هذا يقول الرب او ما تنتقم نفسي من امة كهذه |
| 10 Ascendite muros ejus, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. | 10 اصعدوا على اسوارها واخربوا ولكن لا تفنوها. انزعوا افنانها لانها ليست للرب. |
| 11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. | 11 لانه خيانة خانني بيت اسرائيل وبيت يهوذا يقول الرب. |
| 12 Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus. | 12 جحدوا الرب وقالوا ليس هو ولا يأتي علينا شر ولا نرى سيفا ولا جوعا. |
| 13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis : hæc ergo evenient illis. | 13 والانبياء يصيرون ريحا والكلمة ليست فيهم. هكذا يصنع بهم. |
| 14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. | 14 لذلك هكذا قال الرب اله الجنود. من اجل انكم تتكلمون بهذه الكلمة هانذا جاعل كلامي في فمك نارا وهذا الشعب حطبا فتاكلهم. |
| 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. | 15 هانذا اجلب عليكم امة من بعد يا بيت اسرائيل يقول الرب. امة قوية امة منذ القديم امة لا تعرف لسانها ولا تفهم ما تتكلم به. |
| 16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes. | 16 جعبتهم كقبر مفتوح. كلهم جبابرة. |
| 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. | 17 فيأكلون حصادك وخبزك الذي يأكله بنوك وبناتك. يأكلون غنمك وبقرك. يأكلون جفنتك وتينتك. يهلكون بالسيف مدنك الحصينة التي انت متكل عليها. |
| 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. | 18 وايضا في تلك الايام يقول الرب لا افنيكم |
| 19 Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. | 19 ويكون حين تقولون لماذا صنع الرب الهنا بنا كل هذه. تقول لهم كما انكم تركتموني وعبدتم آلهة غريبة في ارضكم هكذا تعبدون الغرباء في ارض ليست لكم. |
| 20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes : | 20 اخبروا بهذا في بيت يعقوب وأسمعوا به في يهوذا قائلين. |
| 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis. | 21 اسمع هذا ايها الشعب الجاهل والعديم الفهم الذين لهم اعين ولا يبصرون. لهم آذان ولا يسمعون. |
| 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. | 22 أإياي لا تخشون يقول الرب او لا ترتعدون من وجهي انا الذي وضعت الرمل تخوما للبحر فريضة ابدية لا يتعداها فتتلاطم ولا تستطيع وتعج امواجه ولا تتجاوزها. |
| 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt. | 23 وصار لهذا الشعب قلب عاص ومتمرد. عصوا ومضوا. |
| 24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis. | 24 ولم يقولوا بقلوبهم لنخف الرب الهنا الذي يعطي المطر المبكر والمتاخر في وقته. يحفظ لنا اسابيع الحصاد المفروضة |
| 25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis : | 25 آثامكم عكست هذه وخطاياكم منعت الخير عنكم. |
| 26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. | 26 لانه وجد في شعبي اشرار يرصدون كمنحن من القانصين ينصبون اشراكا يمسكون الناس. |
| 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati. | 27 مثل قفص ملآن طيورا هكذا بيوتهم ملآنة مكرا. من اجل ذلك عظموا واستغنوا. |
| 28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. | 28 سمنوا لمعوا. ايضا تجاوزوا في امور الشر. لم يقضوا في الدعوى دعوى اليتيم. وقد نجحوا. وبحق المساكين لم يقضوا. |
| 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ? | 29 أفلاجل هذه لا اعاقب يقول الرب او لا تنتقم نفسي من امة كهذه |
| 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra : | 30 صار في الارض دهش وقشعريرة. |
| 31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ? | 31 الانبياء يتنبأون بالكذب والكهنة تحكم على ايديهم وشعبي هكذا احب. وماذا تعملون في آخرتها |