Scrutatio

Thursday, 29 February 2024 - Sant' Augusto Chapdelaine ( Letture di oggi)

Jeremiæ 45


font

1Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :2Hæc dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch :3Dixisti : Væ misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.4Hæc dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos ædificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc :5et tu quæris tibi grandia ? noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris.