Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Jeremiæ 30


font

1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :5Quoniam hæc dicit Dominus :
Vocem terroris audivimus :
formido, et non est pax.
6Interrogate, et videte si generat masculus :
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
7Væ ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus :
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni :
9sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.
10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël :
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum :
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te :
te autem non faciam in consummationem :
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.
12Quia hæc dicit Dominus :
Insanabilis fractura tua ;
pessima plaga tua :
13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :
curationum utilitas non est tibi.
14Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent :
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15Quid clamas super contritione tua ?
insanabilis est dolor tuus :
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.
16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur :
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion :
hæc est, quæ non habebat requirentem.
18Hæc dicit Dominus :
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor :
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur :
19et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur :
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur :
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :
in capite impiorum conquiescet.
24Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :
in novissimo dierum intelligetis ea.