Sapientia - 9

12345678910111213141516171819

1Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ,
qui fecisti omnia verbo tuo,
2et sapientia tua constituisti hominem,
ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
3ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia,
et in directione cordis judicium judicet :
4da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,
et noli me reprobare a pueris tuis :
5quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ;
homo infirmus, et exigui temporis,
et minor ad intellectum judicii et legum.
6Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,
si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
7Tu elegisti me regem populo tuo,
et judicem filiorum tuorum et filiarum :
8et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo,
et in civitate habitationis tuæ altare :
similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.
9Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua,
quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,
et sciebat quid esset placitum oculis tuis,
et quid directum in præceptis tuis.
10Mitte illam de cælis sanctis tuis,
et a sede magnitudinis tuæ,
ut mecum sit et mecum laboret,
ut sciam quid acceptum sit apud te :
11scit enim illa omnia, et intelligit,
et deducet me in operibus meis sobrie,
et custodiet me in sua potentia.
12Et erunt accepta opera mea,
et disponam populum tuum juste,
et ero dignus sedium patris mei.
13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?
aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?
14Cogitationes enim mortalium timidæ,
et incertæ providentiæ nostræ ;
15corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,
et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
16Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,
et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :
quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?
17Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,
et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
18et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris,
et quæ tibi placent didicerint homines ?
19Nam per sapientiam sanati sunt
quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc