1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
3Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
4Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
5Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur.
6Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
7Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
8a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada :
9ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
10Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,
11et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,
12et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens : Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.
14Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,
15id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
16Et ait Dominus ad Moysen :
17Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
18et singuli principes de tribubus singulis,
19quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.
20De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.
21De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon.
22De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli.
23Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod.
24De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan.
25De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.
26De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.
27De tribu Aser, Ahiud filius Salomi.
28De tribu Nephthali, Phedaël filius Ammiud.
29Hi sunt, quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc