1Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, 2Nohaa quartum, et Rapha quintum. 3Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud, 4Abisue quoque et Naaman, et Ahoë, 5sed et Gera, et Sephuphan, et Huram. 6Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. 7Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. 8Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. 9Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, 10Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis. 11Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal. 12Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus. 13Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth. 14Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, 15et Zabadia, et Arod, et Heder, 16Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria. 17Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, 18et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, 19et Jacim, et Zechri, et Zabdi, 20et Elioënai, et Selethai, et Eliel, 21et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. 22Et Jespham, et Heber, et Eliel, 23et Abdon, et Zechri, et Hanan, 24et Hanania, et Ælam, et Anathothia, 25et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac. 26Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, 27et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. 28Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. 29In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha : 30filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, 31Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth : 32et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 34Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha. 35Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. 36Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa, 37et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. 38Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel. 39Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. 40Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc