Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Philemonem 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro
2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est:
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :5 audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,
6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.6 utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum;
7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet,
9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu;
10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,10 obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis,
12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :13 quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes,
16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?16 iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.18 Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes.
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.20 Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,
24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.24 Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.