Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Ad Colossenses 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubiChristus est in dextera Dei sedens;
2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.2 quae sursum sunt sapite, non quae supraterram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso ingloria.
5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam,libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.7 in quibus et vosambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.8 Nunc autem deponite et vosomnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de orevestro;
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibuseius
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginemeius, qui creavit eum,
11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio etpraeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae,benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.13 supportantesinvicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicutet Dominus donavit vobis, ita et vos;
14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :14 super omnia autem haec: caritatem, quodest vinculum perfectionis.
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, adquam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes etcommonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratiacantantes in cordibus vestris Deo;
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
17 et omne, quodcumque facitis in verbo autin opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.19 Viri, diligiteuxores et nolite amari esse ad illas.
20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.20 Filii, oboedite parentibus per omnia;hoc enim placitum est in Domino.
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.21 Patres, nolite ad indignationem provocarefilios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.22 Servi, oboedite per omnia dominiscarnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed insimplicitate cordis, timentes Dominum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :23 Quodcumque facitis, ex animo operaminisicut Domino et non hominibus,
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.24 scientes quod a Domino accipietisretributionem hereditatis. Domino Christo servite;
25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.25 qui enim iniuriam facit,recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.