Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Philippenses 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si quacommunio spiritus, si quae viscera et miserationes,
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,2 implete gaudium meum, utidem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,3 nihilper contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibiinvicem arbitrantes;
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea,quae aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :6 qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :9 Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
11 et omnis lingua confiteatur
“ Dominus Iesus Christus! ”,
in gloriam Dei Patris.
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia meitantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutemoperamini;
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suobeneplacito.
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,15 utefficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in mediogenerationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non invacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.17 Sed et si delibor supra sacrificiumet obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
18 idipsum autemet vos gaudete et congaudete mihi.
19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum citome mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;
21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.21 omnesenim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.22 Probationem autem eiuscognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.
23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.23 Huncigitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;
24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.24 confido autem inDomino, quoniam et ipse cito veniam.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem etcommilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae,mittere ad vos,
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quodaudieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deusmisertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam supertristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterumgaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;29 Excipite itaque illum in Domino cumomni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.30 quoniam propter opus Christiusque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quodvobis deerat ministerii erga me.