Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Galatas 6


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, quispiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum,ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legemChristi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse seseducit;
4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantumgloriationem habebit et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.5 Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.6 Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibusbonis.
7 Nolite errare : Deus non irridetur.7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec etmetet;
8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.8 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; quiautem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.9 Bonum autemfacientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
10 Ergo dumtempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.12 Quicumque volunt placerein carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem nonpatiantur;
13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.13 neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt voscircumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.14 Mihi autem absit gloriari, nisi incruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et egomundo.
15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.15 Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia etsuper Israel Dei.
17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.17 De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meoporto.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.