Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Romanos 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Deievacuabit?
4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis :
et vincas cum judicaris.
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:“ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquidiniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc etego tamquam peccator iudicor?
8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiuntquidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iustaest.
9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumusIudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant :
venenum aspidum sub labiis eorum :
13 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16 contritio et infelicitas in viis eorum :
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
17 et viam pacis non cognoverunt :
17 et viam pacis non cognoverunt.
18 non est timor Dei ante oculos eorum.18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt,loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
20 quia exoperibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitiopeccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege etProphetis,
22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt.Non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in ChristoIesu;
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius adostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
26 insustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipseiustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed perlegem fidei.
28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibuslegis.
29 An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputiumper fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.