Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 10


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :1 وكلم الرب موسى قائلا.
2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.2 اصنع لك بوقين من فضة مسحولين تعملهما فيكونان لك لمناداة الجماعة ولارتحال المحلات.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.3 فاذا ضربوا بهما يجتمع اليك كل الجماعة الى باب خيمة الاجتماع.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.4 واذا ضربوا بواحد يجتمع اليك الرؤساء رؤوس الوف اسرائيل.
5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.5 واذا ضربتم هتافا ترتحل المحلات النازلة الى الشرق.
6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.6 واذا ضربتم هتافا ثانية ترتحل المحلات النازلة الى الجنوب. هتافا يضربون لرحلاتهم.
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.7 واما عندما تجمعون الجماعة فتضربون ولا تهتفون.
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.8 وبنو هرون الكهنة يضربون بالابواق. فتكون لكم فريضة ابدية في اجيالكم.
9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.9 واذا ذهبتم الى حرب في ارضكم على عدوّ يضرّ بكم تهتفون بالابواق فتذكرون امام الرب الهكم وتخلّصون من اعدائكم.
10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
10 وفي يوم فرحكم وفي يوم اعيادكم ورؤوس شهوركم تضربون بالابواق على محرقاتكم وذبائح سلامتكم فتكون لكم تذكارا امام الهكم. انا الرب الهكم
11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :11 وفي السنة الثانية في الشهر الثاني في العشرين من الشهر ارتفعت السحابة عن مسكن الشهادة.
12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.12 فارتحل بنو اسرائيل في رحلاتهم من برية سيناء فحلت السحابة في برية فاران.
13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.13 ارتحلوا اولا حسب قول الرب عن يد موسى.
14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.14 فارتحلت راية محلّة بني يهوذا اولا حسب اجنادهم وعلى جنده نحشون بن عمّيناداب.
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.15 وعلى جند سبط بني يسّاكر نثنائيل بن صوغر.
16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.16 وعلى جند سبط بني زبولون أليآب بن حيلون
17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.17 ثم أنزل المسكن فارتحل بنو جرشون وبنو مراري حاملين المسكن.
18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.18 ثم ارتحلت راية محلّة رأوبين حسب اجنادهم وعلى جنده أليصور بن شديئور.
19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.19 وعلى جند سبط بني شمعون شلوميئيل بن صوريشدّاي.
20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.20 وعلى جند سبط بني جاد ألياساف بن دعوئيل.
21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.21 ثم ارتحل القهاتيون حاملين المقدس وأقيم المسكن الى ان جاءوا.
22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.22 ثم ارتحلت راية محلّة بني افرايم حسب اجنادهم وعلى جنده أليشمع بن عمّيهود.
23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.23 وعلى جند سبط بني منسّى جمليئيل بن فدهصور.
24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.24 وعلى جند سبط بني بنيامين ابيدن بن جدعوني.
25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.25 ثم ارتحلت راية محلّة بني دان ساقة جميع المحلات حسب اجنادهم وعلى جنده اخيعزر بن عمّيشدّاي.
26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.26 وعلى جند سبط بني اشير فجعيئيل بن عكرن.
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.27 وعلى جند سبط بني نفتالي اخيرع بن عينن.
28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
28 هذه رحلات بني اسرائيل باجنادهم حين ارتحلوا
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.29 وقال موسى لحوباب بن رعوئيل المدياني حمي موسى اننا راحلون الى المكان الذي قال الرب اعطيكم اياه. اذهب معنا فنحسن اليك لان الرب قد تكلم عن اسرائيل بالاحسان.
30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.30 فقال له لا اذهب بل الى ارضي والى عشيرتي امضي.
31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.31 فقال لا تتركنا لانه بما انك تعرف منازلنا في البرية تكون لنا كعيون.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.32 وان ذهبت معنا فبنفس الاحسان الذي يحسن الرب الينا نحسن نحن اليك
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.33 فارتحلوا من جبل الرب مسيرة ثلاثة ايام وتابوت عهد الرب راحل امامهم مسيرة ثلاثة ايام ليلتمس لهم منزلا.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.34 وكانت سحابة الرب عليهم نهارا في ارتحالهم من المحلّة.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.35 وعند ارتحال التابوت كان موسى يقول قم يا رب فلتتبدد اعداؤك ويهرب مبغضوك من امامك.
36 Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.36 وعند حلوله كان يقول ارجع يا رب الى ربوات الوف اسرائيل