Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Numeri 10


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :1 וידבר יהוה אל משה לאמר
2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.2 עשה לך שתי חצוצרת כסף מקשה תעשה אתם והיו לך למקרא העדה ולמסע את המחנות
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.3 ותקעו בהן ונועדו אליך כל העדה אל פתח אהל מועד
4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.4 ואם באחת יתקעו ונועדו אליך הנשיאים ראשי אלפי ישראל
5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.5 ותקעתם תרועה ונסעו המחנות החנים קדמה
6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.6 ותקעתם תרועה שנית ונסעו המחנות החנים תימנה תרועה יתקעו למסעיהם
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.7 ובהקהיל את הקהל תתקעו ולא תריעו
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.8 ובני אהרן הכהנים יתקעו בחצצרות והיו לכם לחקת עולם לדרתיכם
9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.9 וכי תבאו מלחמה בארצכם על הצר הצרר אתכם והרעתם בחצצרות ונזכרתם לפני יהוה אלהיכם ונושעתם מאיביכם
10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
10 וביום שמחתכם ובמועדיכם ובראשי חדשיכם ותקעתם בחצצרת על עלתיכם ועל זבחי שלמיכם והיו לכם לזכרון לפני אלהיכם אני יהוה אלהיכם
11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :11 ויהי בשנה השנית בחדש השני בעשרים בחדש נעלה הענן מעל משכן העדת
12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.12 ויסעו בני ישראל למסעיהם ממדבר סיני וישכן הענן במדבר פארן
13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.13 ויסעו בראשנה על פי יהוה ביד משה
14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.14 ויסע דגל מחנה בני יהודה בראשנה לצבאתם ועל צבאו נחשון בן עמינדב
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.15 ועל צבא מטה בני יששכר נתנאל בן צוער
16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.16 ועל צבא מטה בני זבולן אליאב בן חלון
17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.17 והורד המשכן ונסעו בני גרשון ובני מררי נשאי המשכן
18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.18 ונסע דגל מחנה ראובן לצבאתם ועל צבאו אליצור בן שדיאור
19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.19 ועל צבא מטה בני שמעון שלמיאל בן צורי שדי
20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.20 ועל צבא מטה בני גד אליסף בן דעואל
21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.21 ונסעו הקהתים נשאי המקדש והקימו את המשכן עד באם
22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.22 ונסע דגל מחנה בני אפרים לצבאתם ועל צבאו אלישמע בן עמיהוד
23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.23 ועל צבא מטה בני מנשה גמליאל בן פדהצור
24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.24 ועל צבא מטה בני בנימן אבידן בן גדעוני
25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.25 ונסע דגל מחנה בני דן מאסף לכל המחנת לצבאתם ועל צבאו אחיעזר בן עמישדי
26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.26 ועל צבא מטה בני אשר פגעיאל בן עכרן
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.27 ועל צבא מטה בני נפתלי אחירע בן עינן
28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
28 אלה מסעי בני ישראל לצבאתם ויסעו
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.29 ויאמר משה לחבב בן רעואל המדיני חתן משה נסעים אנחנו אל המקום אשר אמר יהוה אתו אתן לכם לכה אתנו והטבנו לך כי יהוה דבר טוב על ישראל
30 Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.30 ויאמר אליו לא אלך כי אם אל ארצי ואל מולדתי אלך
31 Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.31 ויאמר אל נא תעזב אתנו כי על כן ידעת חנתנו במדבר והיית לנו לעינים
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.32 והיה כי תלך עמנו והיה הטוב ההוא אשר ייטיב יהוה עמנו והטבנו לך
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.33 ויסעו מהר יהוה דרך שלשת ימים וארון ברית יהוה נסע לפניהם דרך שלשת ימים לתור להם מנוחה
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.34 וענן יהוה עליהם יומם בנסעם מן המחנה
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.35 ויהי בנסע הארן ויאמר משה קומה יהוה ויפצו איביך וינסו משנאיך מפניך
36 Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.36 ובנחה יאמר שובה יהוה רבבות אלפי ישראל