Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Danielis 3


font

1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.3Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :4et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :5in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.7Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
8Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :9dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !10tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :11si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.12Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.13Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.14Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?15nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.18Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.20Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.21Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :22nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.23Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
24Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :26Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum,
et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :
27quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis,
et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ,
et omnia judicia tua vera.
28Judicia enim vera fecisti
juxta omnia, quæ induxisti super nos,
et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem :
quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc
propter peccata nostra.
29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te,
et deliquimus in omnibus :
30et præcepta tua non audivimus,
nec observavimus,
nec fecimus sicut præceperas nobis
ut bene nobis esset.
31Omnia ergo, quæ induxisti super nos,
et universa quæ fecisti nobis,
in vero judicio fecisti ;
32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum,
et pessimorum, prævaricatorumque,
et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.
33Et nunc non possumus aperire os :
confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis,
et his qui colunt te.
34Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum,
et ne dissipes testamentum tuum :
35neque auferas misericordiam tuam a nobis,
propter Abraham, dilectum tuum,
et Isaac, servum tuum,
et Israël, sanctum tuum,
36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum
sicut stellas cæli,
et sicut arenam quæ est in littore maris ;
37quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes,
sumusque humiles in universa terra hodie
propter peccata nostra.
38Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta,
neque holocaustum, neque sacrificium,
neque oblatio, neque incensum,
neque locus primitiarum coram te,
39ut possimus invenire misericordiam tuam,
sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
40Sicut in holocausto arietum, et taurorum,
et sicut in millibus agnorum pinguium,
sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi,
quoniam non est confusio confidentibus in te.
41Et nunc sequimur te in toto corde ;
et timemus te, et quærimus faciem tuam.
42Nec confundas nos,
sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam,
et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
43Et erue nos in mirabilibus tuis,
et da gloriam nomini tuo, Domine ;
44et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala :
confundantur in omni potentia tua,
et robur eorum conteratur :
45et sciant quia tu es Dominus Deus solus,
et gloriosus super orbem terrarum.
46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :48et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.49Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :52Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum :
et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.
Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum :
et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
53Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ :
et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
54Benedictus es in throno regni tui :
et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
55Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim :
et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
56Benedictus es in firmamento cæli :
et laudabilis et gloriosus in sæcula.
57Benedicite, omnia opera Domini, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
58Benedicite, angeli Domini, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
59Benedicite, cæli, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
60Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
61Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
62Benedicite, sol et luna, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
63Benedicite, stellæ cæli, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
64Benedicite, omnis imber et ros, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
65Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
66Benedicite, ignis et æstus, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
67Benedicite, frigus et æstus, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
68Benedicite, rores et pruina, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
69Benedicite, gelu et frigus, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
70Benedicite, glacies et nives, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
71Benedicite, noctes et dies, Domino
laudate et superexaltate eum in sæcula.
72Benedicite, lux et tenebræ, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
73Benedicite, fulgura et nubes, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
74Benedicat terra Dominum :
laudet et superexaltet eum in sæcula.
75Benedicite, montes et colles, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
76Benedicite, universa germinantia in terra, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
77Benedicite, fontes, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
78Benedicite, maria et flumina, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
79Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
80Benedicite, omnes volucres cæli, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
81Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
82Benedicite, filii hominum, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
83Benedicat Israël Dominum :
laudet et superexaltet eum in sæcula.
84Benedicite, sacerdotes Domini, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
85Benedicite, servi Domini, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
86Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
87Benedicite, sancti et humiles corde, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula.
88Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino :
laudate et superexaltate eum in sæcula :
quia eruit nos de inferno,
et salvos fecit de manu mortis :
et liberavit nos de medio ardentis flammæ,
et de medio ignis eruit nos.
89Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in sæculum misericordia ejus.
90Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum :
laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.92Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.94Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.95Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.96A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.97Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
98Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.99Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare100signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.