Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Ezechielis 11


font

1Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.2Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,3dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.4Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.5Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.6Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.7Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.8Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.9Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.10Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.11Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,12et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.13Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
14Et factum est verbum Domini ad me, dicens :15Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.16Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.17Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.18Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,20ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.21Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.22Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :23et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.24Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.25Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.