Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ezechielis 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem,quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, etvidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principespopuli.
2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitantiniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.3 dicentes: “Nonnedudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”.
4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.4 Idcircovaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”.
5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.5 Et irruit in me spiritusDomini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domusIsrael, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.6 Plurimos occidistis in urbehac et implestis vias eius interfectis.
7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.7 Propterea haec dicit Dominus Deus:Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec estlebes, et educam vos de medio eius.
8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.8 Gladium metuitis, et gladium inducam supervos, ait Dominus Deus.
9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostiumet faciam in vobis iudicia.
10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos,et scietis quia ego Dominus.
11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos noneritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
12 et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.12 et scietisquia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea nonfecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”.
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidiin faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus,consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”.
14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :14 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.15 “ Fili hominis, fratres tui,fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunthabitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra inpossessionem”.
16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos ingentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam interris, ad quas venerunt.
17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus:Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis,daboque vobis humum Israel.
18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.18 Et ingredientur illuc et auferent omnesoffensiones cunctasque abominationes eius de illa.
19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,19 Et dabo eis cor aliud etspiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carneeorum et dabo eis cor carneum,
20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia meacustodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capitesuo ponam ”, dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israelerat super eos;
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque supermontem, qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visionein spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.
25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.25 Et locutus sum adtransmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.