Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesis 5


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.1 זה ספר תולדת אדם ביום ברא אלהים אדם בדמות אלהים עשה אתו
2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.2 זכר ונקבה בראם ויברך אתם ויקרא את שמם אדם ביום הבראם
3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.3 ויחי אדם שלשים ומאת שנה ויולד בדמותו כצלמו ויקרא את שמו שת
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.4 ויהיו ימי אדם אחרי הולידו את שת שמנה מאת שנה ויולד בנים ובנות
5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.5 ויהיו כל ימי אדם אשר חי תשע מאות שנה ושלשים שנה וימת
6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.6 ויחי שת חמש שנים ומאת שנה ויולד את אנוש
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.7 ויחי שת אחרי הולידו את אנוש שבע שנים ושמנה מאות שנה ויולד בנים ובנות
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.8 ויהיו כל ימי שת שתים עשרה שנה ותשע מאות שנה וימת
9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.9 ויחי אנוש תשעים שנה ויולד את קינן
10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.10 ויחי אנוש אחרי הולידו את קינן חמש עשרה שנה ושמנה מאות שנה ויולד בנים ובנות
11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.11 ויהיו כל ימי אנוש חמש שנים ותשע מאות שנה וימת
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.12 ויחי קינן שבעים שנה ויולד את מהללאל
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.13 ויחי קינן אחרי הולידו את מהללאל ארבעים שנה ושמנה מאות שנה ויולד בנים ובנות
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.14 ויהיו כל ימי קינן עשר שנים ותשע מאות שנה וימת
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.15 ויחי מהללאל חמש שנים וששים שנה ויולד את ירד
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.16 ויחי מהללאל אחרי הולידו את ירד שלשים שנה ושמנה מאות שנה ויולד בנים ובנות
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.17 ויהיו כל ימי מהללאל חמש ותשעים שנה ושמנה מאות שנה וימת
18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.18 ויחי ירד שתים וששים שנה ומאת שנה ויולד את חנוך
19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.19 ויחי ירד אחרי הולידו את חנוך שמנה מאות שנה ויולד בנים ובנות
20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.20 ויהיו כל ימי ירד שתים וששים שנה ותשע מאות שנה וימת
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.21 ויחי חנוך חמש וששים שנה ויולד את מתושלח
22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.22 ויתהלך חנוך את האלהים אחרי הולידו את מתושלח שלש מאות שנה ויולד בנים ובנות
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.23 ויהי כל ימי חנוך חמש וששים שנה ושלש מאות שנה
24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.24 ויתהלך חנוך את האלהים ואיננו כי לקח אתו אלהים
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.25 ויחי מתושלח שבע ושמנים שנה ומאת שנה ויולד את למך
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.26 ויחי מתושלח אחרי הולידו את למך שתים ושמונים שנה ושבע מאות שנה ויולד בנים ובנות
27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.27 ויהיו כל ימי מתושלח תשע וששים שנה ותשע מאות שנה וימת
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :28 ויחי למך שתים ושמנים שנה ומאת שנה ויולד בן
29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.29 ויקרא את שמו נח לאמר זה ינחמנו ממעשנו ומעצבון ידינו מן האדמה אשר אררה יהוה
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.30 ויחי למך אחרי הולידו את נח חמש ותשעים שנה וחמש מאת שנה ויולד בנים ובנות
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.31 ויהי כל ימי למך שבע ושבעים שנה ושבע מאות שנה וימת
32 ויהי נח בן חמש מאות שנה ויולד נח את שם את חם ואת יפת