1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. 2De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem. 3Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. 4Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth : 5omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. 6Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. 7Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. 8Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. 9Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. 10Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. 11Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. 12Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 13Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. 14Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. 15Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 16Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 17Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 18Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. 19Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 20Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim. 21Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 22Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. 23Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 24Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. 25Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. 26Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. 27Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. 28Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. 29Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. 30Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. 31Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc