I Timotheum 5
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : | 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, |
| 2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : | 2 anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. |
| 3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt. | 3 Viduas honora, quae vere viduae sunt. |
| 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo. | 4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. |
| 5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. | 5 Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; |
| 6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. | 6 nam quae in deliciis est vivens, mortua est. |
| 7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. | 7 Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. |
| 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. | 8 Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. |
| 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, | 9 Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, |
| 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. | 10 in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. |
| 11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt : | 11 Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, |
| 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; | 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; |
| 13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. | 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. |
| 14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. | 14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; |
| 15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. | 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. |
| 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. | 16 Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. |
| 17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. | 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; |
| 18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. | 18 dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”. |
| 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. | 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. |
| 20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant. | 20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. |
| 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. | 21 Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. |
| 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. | 22 Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi. |
| 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. | 23 Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. |
| 24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. | 24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; |
| 25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. | 25 similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt. |