| 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, | 1 فاطلب اليكم انا الاسير في الرب ان تسلكوا كما يحق للدعوة التي دعيتم بها. |
| 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, | 2 بكل تواضع ووداعة وبطول اناة محتملين بعضكم بعضا في المحبة. |
| 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. | 3 مجتهدين ان تحفظوا وحدانية الروح برباط السلام. |
| 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. | 4 جسد واحد وروح واحد كما دعيتم ايضا في رجاء دعوتكم الواحد. |
| 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. | 5 رب واحد ايمان واحد معمودية واحدة |
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
| 6 اله وآب واحد للكل الذي على الكل وبالكل وفي كلكم. |
| 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. | 7 ولكن لكل واحد منا اعطيت النعمة حسب قياس هبة المسيح. |
| 8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. | 8 لذلك يقول. اذ صعد الى العلاء سبى سبيا واعطى الناس عطايا. |
| 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? | 9 واما انه صعد فما هو الا انه نزل ايضا اولا الى اقسام الارض السفلى. |
| 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. | 10 الذي نزل هو الذي صعد ايضا فوق جميع السموات لكي يملأ الكل. |
| 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, | 11 وهو اعطى البعض ان يكونوا رسلا والبعض انبياء والبعض مبشرين والبعض رعاة ومعلّمين |
| 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : | 12 لاجل تكميل القديسين لعمل الخدمة لبنيان جسد المسيح |
| 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : | 13 الى ان ننتهي جميعنا الى وحدانية الايمان ومعرفة ابن الله. الى انسان كامل. الى قياس قامة ملء المسيح. |
| 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. | 14 كي لا نكون فيما بعد اطفالا مضطربين ومحمولين بكل ريح تعليم بحيلة الناس بمكر الى مكيدة الضلال. |
| 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : | 15 بل صادقين في المحبة ننمو في كل شيء الى ذاك الذي هو الراس المسيح |
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
| 16 الذي منه كل الجسد مركبا معا ومقترنا بموازرة كل مفصل حسب عمل على قياس كل جزء يحصّل نمو الجسد لبنيانه في المحبة |
| 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, | 17 فاقول هذا واشهد في الرب ان لا تسلكوا في ما بعد كما يسلك سائر الامم ايضا ببطل ذهنهم |
| 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, | 18 اذ هم مظلمو الفكر ومتجنبون عن حياة الله لسبب الجهل الذي فيهم بسبب غلاظة قلوبهم. |
| 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. | 19 الذين اذ هم قد فقدوا الحس اسلموا نفوسهم للدعارة ليعملوا كل نجاسة في الطمع. |
| 20 Vos autem non ita didicistis Christum, | 20 واما انتم فلم تتعلّموا المسيح هكذا |
| 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, | 21 ان كنتم قد سمعتموه وعلمتم فيه كما هو حق في يسوع |
| 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. | 22 ان تخلعوا من جهة التصرف السابق الانسان العتيق الفاسد بحسب شهوات الغرور |
| 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, | 23 وتتجددوا بروح ذهنكم |
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
| 24 وتلبسوا الانسان الجديد المخلوق بحسب الله في البر وقداسة الحق |
| 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. | 25 لذلك اطرحوا عنكم الكذب وتكلموا بالصدق كل واحد مع قريبه. لاننا بعضنا اعضاء البعض. |
| 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. | 26 اغضبوا ولا تخطئوا. لا تغرب الشمس على غيظكم |
| 27 Nolite locum dare diabolo : | 27 ولا تعطوا ابليس مكانا. |
| 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. | 28 لا يسرق السارق في ما بعد بل بالحري يتعب عاملا الصالح بيديه ليكون له ان يعطي من له احتياج. |
| 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. | 29 لا تخرج كلمة رديّة من افواهكم بل كل ما كان صالحا للبنيان حسب الحاجة كي يعطي نعمة للسامعين. |
| 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. | 30 ولا تحزنوا روح الله القدوس الذي به ختمتم ليوم الفداء. |
| 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. | 31 ليرفع من بينكم كل مرارة وسخط وغضب وصياح وتجديف مع كل خبث. |
| 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. | 32 وكونوا لطفاء بعضكم نحو بعض شفوقين متسامحين كما سامحكم الله ايضا في المسيح |