Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Ephesios 4


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,1 לכן אזהירכם אני האסור באדון להתהלך כאשר יאתה למשמרתכם אשר נקראתם לה
2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,2 בכל נמיכות וענוה ובארך רוח לשאת איש את רעהו באהבה
3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.3 ושקדו לשמר את אחדות הרוח באגדת השלום
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.4 גוף אחד ורוח אחד כאשר גם נקראתם בתקות משמרתכם האחת
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.5 אדון אחד אמונה אחת טבילה אחת
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
6 אל ואב אחד לכל שהוא על כל ובכל ובתוך כלכם
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.7 אבל לכל אחד ואחד ממנו נתן החסד כמדת מתנת המשיח
8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.8 על כן הוא אומר עלה למרום שבה שבי ויתן מתנות לאדם
9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?9 ועלה שאמר מה הוא אם לא שירד ירד מקדם לתחתיות ארץ
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.10 הירד הוא אשר גם עלה למעלה מכל השמים למען ימלא את הכל
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,11 והוא נתן את אלה שליחים ואת אלה נביאים ואת אלה מבשרים ואת אלה רעים ומלמדים
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :12 להשלים את הקדשים למעשה העבודה לבנין גוף המשיח
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :13 עד כי נגיע כלנו לאחדות האמונה ודעת בן האלהים כאיש אחד שלם לשעור קומת מלוא המשיח
14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.14 ולא נהיה עוד ילדים נגרשים ונדפים בכל רוח הלמוד בתרמית בני אדם ומקשותם אשר שתו להתעות
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :15 כי אם נדבר האמת באהבה ונגדלה בכל דבר לו למשיח שהוא הראש
16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
16 אשר ממנו כל הגוף בהיותו מרכב ומדבק בכל חבור השמוש כפי מדת הפעלה הנתונה לכל אבר ואבר ירבה ויגדל להשלמת בנינו באהבה
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,17 והנה זאת אני אמר ומעיד באדון כי מעתה לא תלכו עוד כיתר הגוים ההלכים בהבלי שכלם
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,18 חשכי הדעת ומוזרים לחיי אלהים מפני אולתם אשר בהם כי טח מהשכיל לבבם
19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.19 אשר השמינו ויתנו את נפשם לזמה לעשות כל תועבה באהבת הבצע
20 Vos autem non ita didicistis Christum,20 ואתם לא כן למדתם את המשיח
21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,21 אם אמנם אתו שמעתם ובו למדתם כפי האמת בישוע
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.22 אשר תסורו מדרכיכם הראשנים ותפשטו את האדם הישן הנשחת בתאות התרמית
23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,23 ותתחדשו ברוח שכלכם
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
24 ותלבשו את האדם החדש הנברא כדמות אלהים בצדקה וקדשת האמת
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.25 על כן הסירו מכם את השקר ודברו אמת איש את רעהו כי אברים כלנו יחד איש לאיש
26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.26 רגזו ואל תחטאו אל תשקע החמה על רגזכם
27 Nolite locum dare diabolo :27 גם לא תתנו מקום לשטן
28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.28 מי שגנב אל יסף לגנב כי אם ייגע ובידיו יעשה את הטוב למען יהיה לו לתת לאיש מחסור
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.29 כל דבר נבול לא יצא מפיכם כי אם הטוב והמועיל לבנות לפי הצרך למען יתן חן לשמעיו
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.30 ולא תעצבו את רוח הקדש של אלהים אשר נחתמתם בו אל יום הגאלה
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.31 כל מרירות וחמה ורגז וצעקה וגדוף תסירו מכם עם כל הרשעה
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.32 והיו טובים איש אל רעהו ורחמנים וסלחים איש לאחיו כאשר סלח לכם האלהים במשיח