| 1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, | 1 Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nubefuerunt et omnes mare transierunt |
| 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : | 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube etin mari |
| 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, | 3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
| 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) : | 4 et omnes eundem potumspiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petraautem erat Christus. |
| 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. | 5 Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, namprostrati sunt in deserto.
|
| 6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. | 6 Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicutet illi concupierunt. |
| 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. | 7 Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam exipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, etsurrexerunt ludere ”. |
| 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. | 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicatisunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. |
| 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. | 9 Neque tentemus Christum, sicutquidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. |
| 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. | 10 Neque murmuraveritis,sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. |
| 11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. | 11 Haec autem infigura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quosfines saeculorum devenerunt. |
| 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. | 12 Itaque, qui se existimat stare, videat, necadat. |
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
| 13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui nonpatietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiamproventum, ut possitis sustinere.
|
| 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : | 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. |
| 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. | 15 Ut prudentibusloquor; vos iudicate, quod dico: |
| 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? | 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonnecommunicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatiocorporis Christi est? |
| 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. | 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enimde uno pane participamur. |
| 18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? | 18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunthostias, communicantes sunt altari?
|
| 19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? | 19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? |
| 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : | 20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantesfieri daemoniis. |
| 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. | 21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum;non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. |
| 22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. | 22 Anaemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
|
23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
| 23 “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sednon omnia aedificant. |
| 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. | 24 Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. |
| 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | 25 Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propterconscientiam; |
| 26 Domini est terra, et plenitudo ejus. | 26 Domini enim est terra, et plenitudo eius.
|
| 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur,manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
| 28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : | 28 Si quis autem vobisdixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum,qui indicavit, et propter conscientiam; |
| 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? | 29 conscientiam autem dico non tuamipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? |
| 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? | 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
|
| 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. | 31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriamDei facite. |
| 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : | 32 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, |
| 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant. | 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sedquod multis, ut salvi fiant.
|