Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, uttentaretur a Diabolo.
2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadragintanoctibus, postea esuriit.
3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es,dic, ut lapides isti panes fiant ”.
4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.4 Qui respondens dixit:
“ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculumtempli
6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deumtuum" ”.
8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omniaregna mundi et gloriam eorum
9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, sicadens adoraveris me”.
10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.10 Tunc dicit ei Iesus:
“ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :13 Etrelicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :14 in finibusZabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetamdicentem:
15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim,
via maris trans Jordanem,
Galilæa gentium :
15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilaea gentium;
16 populus, qui sedebat in tenebris,
vidit lucem magnam :
et sedentibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
16 populus, qui sedebat in tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis ”.
17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite;appropinquavit enim regnum caelorum ”.
18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocaturPetrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.19 Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”.
20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.20 Atilli continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannemfratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocaviteos.
22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicansevangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes,variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, etlunaticos et paralyticos, et curavit eos.
25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.25 Et secutae sunt eum turbae multaede Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.