Isaiæ 49
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Smith Van Dyke |
|---|---|
| 1 Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. | 1 اسمعي لي ايتها الجزائر واصغوا ايها الامم من بعيد. الرب من البطن دعاني من احشاء امي ذكر اسمي. |
| 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me. | 2 وجعل فمي كسيف حاد. في ظل يده خبأني وجعلني سهما مبريا في كنانته اخفاني. |
| 3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. | 3 وقال لي انت عبدي اسرائيل الذي به اتمجد. |
| 4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. | 4 اما انا فقلت عبثا تعبت باطلا وفارغا افنيت قدرتي. لكن حقي عند الرب وعملي عند الهي |
| 5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. | 5 والآن قال الرب جابلي من البطن عبدا له لارجاع يعقوب اليه فينضم اليه اسرائيل فاتمجد في عيني الرب والهي يصير قوتي. |
| 6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. | 6 فقال قليل ان تكون لي عبدا لاقامة اسباط يعقوب ورد محفوظي اسرائيل. فقد جعلتك نورا للامم لتكون خلاصي الى اقصى الارض. |
| 7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. | 7 هكذا قال الرب فادي اسرائيل قدوسه للمهان النفس لمكروه الامة لعبد المتسلطين. ينظر ملوك فيقومون. رؤساء فيسجدون. لاجل الرب الذي هو امين وقدوس اسرائيل الذي قد اختارك |
| 8 Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ; | 8 هكذا قال الرب. في وقت القبول استجبتك وفي يوم الخلاص اعنتك. فاحفظك واجعلك عهدا للشعب لاقامة الارض لتمليك املاك البراري |
| 9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. | 9 قائلا للاسرى اخرجوا. للذين في الظلام اظهروا على الطريق يرعون وفي كل الهضاب مرعاهم. |
| 10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. | 10 لا يجوعون ولا يعطشون ولا يضربهم حر ولا شمس لان الذي يرحمهم يهديهم والى ينابيع المياه يوردهم. |
| 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. | 11 واجعل كل جبالي طريقا ومناهجي ترتفع. |
| 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. | 12 هؤلاء من بعيد يأتون وهؤلاء من الشمال ومن المغرب وهؤلاء من ارض سينيم. |
| 13 Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. | 13 ترنمي ايتها السموات وابتهجي ايتها الارض لتشد الجبال بالترنم لان الرب قد عزى شعبه وعلى بائسيه يترحم |
| 14 Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. | 14 وقالت صهيون قد تركني الرب وسيدي نسيني |
| 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. | 15 هل تنسى المرأة رضيعها فلا ترحم ابن بطنها. حتى هؤلاء ينسين وانا لا انساك. |
| 16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper. | 16 هوذا على كفي نقشتك. اسوارك امامي دائما. |
| 17 Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt. | 17 قد اسرع بنوك. هادموك ومخربوك منك يخرجون. |
| 18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; | 18 ارفعي عينيك حواليك وانظري. كلهم قد اجتمعوا اتوا اليك. حيّ انا يقول الرب انك تلبسين كلهم كحلي وتتنطقين بهم كعروس. |
| 19 quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te. | 19 ان خربك وبراريك وارض خرابك انك تكونين الآن ضيقة على السكان ويتباعد مبتلعوك. |
| 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem. | 20 يقول ايضا في اذنيك بنو ثكلك. ضيق عليّ المكان وسعي لي لاسكن |
| 21 Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ? | 21 فتقولين في قلبك من ولد لي هؤلاء وانا ثكلى وعاقر منفية ومطرودة. وهؤلاء من رباهم. هانذا كنت متروكة وحدي. هؤلاء اين كانوا |
| 22 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum : et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. | 22 هكذا قال السيد الرب ها اني ارفع الى الامم يدي والى الشعوب اقيم رايتي. فيأتون باولادك في الاحضان وبناتك على الاكتاف يحملن |
| 23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. | 23 ويكون الملوك حاضنيك وسيداتهم مرضعاتك. بالوجوه الى الارض يسجدون لك ويلحسون غبار رجليك فتعلمين اني انا الرب الذي لا يخزى منتظروه |
| 24 Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? | 24 هل تسلب من الجبار غنيمة وهل يفلت سبي المنصور. |
| 25 Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. | 25 فانه هكذا قال الرب حتى سبي الجبار يسلب وغنيمة العاتي تفلت. وانا اخاصم مخاصمك واخلّص اولادك |
| 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. | 26 واطعم ظالميك لحم انفسهم ويسكرون بدمهم كما من سلاف فيعلم كل بشر اني انا الرب مخلّصك وفاديك عزيز يعقوب |