Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Isaiæ 49


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Audite, insulæ,
et attendite, populi de longe :
Dominus ab utero vocavit me ;
de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
1 Audite me, insulae, et attendite, populi de longe;
Dominus ab utero vocavit me,
de ventre matris meae recordatus est nominis mei;
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suæ protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam :
in pharetra sua abscondit me.
2 et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suae protexit me
et posuit me sicut sagittam electam,
in pharetra sua abscondit me
3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,
quia in te gloriabor.
3 et dixit mihi: “ Servus meus es tu,
Israel, in quo gloriabor ”.
4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :
ergo judicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.
4 Et ego dixi: “ In vacuum laboravi,
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi;
verumtamen iudicium meum cum Domino,
et merces mea cum Deo meo ”.
5 Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Jacob ad eum,
et Israël non congregabitur ;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.
5 Et nunc dicit Dominus,
qui formavit me ex utero servum sibi,
ut reducerem Iacob ad eum,
et Israel ei congregaretur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.
6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Jacob,
et fæces Israël convertendas :
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea
usque ad extremum terræ.
6 Et dixit: “ Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Iacob
et reliquias Israel reducendas:
dabo te in lucem gentium,
ut sit salus mea usque ad extremum terrae ”.
7 Hæc dicit Dominus,
redemptor Israël, Sanctus ejus,
ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,
ad servum dominorum :
Reges videbunt,
et consurgent principes, et adorabunt
propter Dominum, quia fidelis est,
et Sanctum Israël qui elegit te.
7 Haec dicit Dominus,
redemptor Israel, Sanctus eius,
ad contemptum in anima,
ad abominatum in gente,
ad servum dominorum:
“ Reges videbunt et consurgent,
principes quoque et adorabunt,
propter Dominum, quia fidelis est,
Sanctum Israel, qui elegit te ”.
8 Hæc dicit Dominus :
In tempore placito exaudivi te,
et in die salutis auxiliatus sum tui :
et servavi te, et dedi te in fœdus populi,
ut suscitares terram,
et possideres hæreditates dissipatas ;
8 Haec dicit Dominus:
“ In tempore beneplaciti exaudivi te
et in die salutis auxiliatus sum tui;
et servavi te et dedi te in foedus populi,
ut suscitares terram
et distribueres hereditates dissipatas;
9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite,
et his qui in tenebris : Revelamini.
Super vias pascentur,
et in omnibus planis pascua eorum.
9 ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”,
et his, qui in tenebris: “Revelamini”.
Super vias pascentur,
et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;
10 Non esurient neque sitient,
et non percutiet eos æstus et sol,
quia miserator eorum reget eos,
et ad fontes aquarum potabit eos.
10 non esurient neque sitient,
et non percutiet eos aestus vel sol,
quia miserator eorum reget eos
et ad fontes aquarum adducet eos.
11 Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitæ meæ exaltabuntur.
11 Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitae meae exaltabuntur.
12 Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra australi.
12 Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra Sinim ”.
13 Laudate, cæli, et exsulta, terra ;
jubilate, montes, laudem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
et pauperum suorum miserebitur.
13 Laudate, caeli, et exsulta, terra;
iubilate, montes, laudem,
quia consolatur Dominus populum suum
et pauperum suorum miseretur.
14 Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei.
14 Et dixit Sion: “ Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei ”.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui ?
Etsi illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui?
Et si illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te ;
muri tui coram oculis meis semper.
16 Ecce in manibus meis descripsi te;
muri tui coram me semper.
17 Venerunt structores tui ;
destruentes te et dissipantes a te exibunt.
17 Festinant structores tui;
destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide :
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Vivo ego, dicit Dominus,
quia omnibus his velut ornamento vestieris,
et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
18 Leva in circuitu oculos tuos et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
“ Vivo ego, dicit Dominus,
quia omnibus his velut ornamento vestieris
et circumdabis tibi eos quasi sponsa ”.
19 quia deserta tua, et solitudines tuæ,
et terra ruinæ tuæ,
nunc angusta erunt præ habitatoribus ;
et longe fugabuntur qui absorbebant te.
19 Quia ruinae tuae et solitudines tuae
et terra eversa:
nunc angusta eris prae habitatoribus;
et longe erunt, qui devorabant te.
20 Adhuc dicent in auribus tuis
filii sterilitatis tuæ :
Angustus est mihi locus ;
fac spatium mihi ut habitem.
20 Adhuc dicent in auribus tuis
filii orbitatis tuae:
“ Angustus est mihi locus;
fac spatium mihi, ut habitem ”.
21 Et dices in corde tuo :
Quis genuit mihi istos ?
ego sterilis et non pariens,
transmigrata, et captiva ;
et istos quis enutrivit ?
ego destituta et sola ;
et isti ubi erant ?
21 Et dices in corde tuo:
“ Quis genuit mihi istos?
Ego orbata et non pariens,
transmigrata et captiva;
et istos quis enutrivit?
Ecce ego relicta eram sola;
et isti ubi erant? ”.
22 Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce levabo ad gentes manum meam,
et ad populos exaltabo signum meum :
et afferent filios tuos in ulnis,
et filias tuas super humeros portabunt.
22 Haec dicit Dominus Deus:
“ Ecce levabo ad gentes manum meam
et ad populos exaltabo signum meum;
et afferent filios tuos in ulnis,
et filiae tuae super umeros portabuntur.
23 Et erunt reges nutritii tui,
et reginæ nutrices tuæ ;
vultu in terram demisso adorabunt te,
et pulverem pedum tuorum lingent.
Et scies quia ego Dominus,
super quo non confundentur qui exspectant eum.
23 Et erunt reges nutricii tui,
et reginae nutrices tuae;
vultu in terram demisso adorabunt te
et pulverem pedum tuorum lingent.
Et scies quia ego Dominus:
non confundentur, qui sperant in me ”.
24 Numquid tolletur a forti præda ?
aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?
24 Numquid tolletur a forti praeda,
aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?
25 Quia hæc dicit Dominus :
Equidem, et captivitas a forti tolletur,
et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.
Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,
et filios tuos ego salvabo.
25 Quia haec dicit Dominus:
“ Equidem et captivus a forti tolletur,
et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur;
cum his, qui contendebant tecum, ego contendam
et filios tuos ego salvabo.
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis,
et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,
et sciet omnis caro
quia ego Dominus salvans te,
et redemptor tuus fortis Jacob.
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis,
et quasi musto sanguine suo inebriabuntur;
et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus,
et redemptor tuus Fortis Iacob ”.